III. Beilagen.
1. Aus den Promotionsreden des Professors
Stephanus Hoest von Ladenburg 14 68—-69.
(Zu S. 69 bzw. 102ff.)
1. Cod. lal. Monac. 7080, fol.361a—363b.
Licentia pro antiqua via LXVIII. Luce evangeliste.
[1468, okt 18\]
Infirmitatem humanarum virium scriptura nobis multis in locis
declarat contestans nos ne ad minimam quidem rem peragendam
sufficere, nisi de celis presidium afferatur, cuius enim gracia et
benignitate datum est, ut simus. Ab eiusdem eciam beneficencia
pendet, ut operemur, ymmo ut cogitemus et animo preformemus,
quod postea sumus operaturi, dicente ad Corinthios apostolo1 2: ,,Fi-
duciam talem habemus per Christum ad deum, non quod sufficien-
tes simus cogitare aliquid a nobis quia ex nobis, sed sufficientia
nostra ex deo est“; itaque non actio tantum ex divino procedit
munere, sed et conceptio verbi quidem (ut habet Sapiens)3 est
omnis inicium operacionis. Ut et digne et iuxta divinam volun-
tatem quod nunc instat agendum perficiamus, apprecacionem et
invocacionem divini numinis ordiri constitui; sic etenim fiducia
prestabitur in reliquis non deficiendi. Itaque, summe deus, qui
unitatis trinitatisque tue benedictissime signaculo mortalium digna-
tus es animas effingere: Da, ut ymaginis illius viribus decenter
valeamus possimusque et meminisse et intelligere, quod eloqui
decebit ad tui nominis gloriam et magnificenciam sempiternam!
In hoc autem fundamento celestis observacionis solidati cetera
nunc fiducius aggrediemur hoc agendorum ordine, ut moris est,
servato:
Primo namque licentiandi, quibus id negotii datum est, lectio-
nes capitales librorum metaphysice, ethice et physice propositis a
me correspondenter questionibus brevi deliberatione pertractabunt.
1 Vizekanzler war 1468 und 1469 Stephan Hoest, s. Toepke II, 404
2 2. Cor. 3, 4 — 5. 3 Als hihi. Zitat unauffindbar.
io*