Studien zur Kirchen- und Reichsreform des 15. Jahrhunderts.
33
per plures aliquos homines habentes auctoritatem coactivam in reliquos, set
suasione seu exhortacione prudentum et facundorum virorum, natura inter
alios inclinatos ad hoc ex se postmodum preficientes suis exerciciis et alios
dirigentes successive ad formam communitatis, ad quam eciam naturaliter
inclinati obtemperaverunt suadentibus facile; sic quoque proporcionabiliter
et iuxta scripture seriem racionabiliter opinandum est multitudinem aposto-
lorum atque fidelium convenisse suadente fortasse apostolorum aliquo vel ali-
quibus caritate fervencioribus, reliqua quoque multitudine spiritus sancti
gracia et inclinacione obtemperante faciliter.
Quo eciam modo sub infidelibus imperatoribus fortasse fecerunt epi-
scoporum seu sacerdotum aliqui caritate Christi et proximi magis habundantes,
cum quibus se mansurum usque ad seculi consummacionem Christus promisit,
ut habetur Mathei ultimo.
Hii enim sunt, de quibus Rabanus dicit ibidem, quod usque ad finem
seculi non sunt defuturi in mundo, quia divina mansione et inhabitacione
sunt digni1.
Ergo summus pontifex sibi soli competere, sc. convocacionem
concilii generalis, ex scriptura probare non potest, nisi sibi com-
petat aliunde, dato eciam pro constanti, quod Petri sit successor
et teneat eius sedem.
Preterea ab inicio summi pontificatus in ecclesia Romana usque ad
tempus Constantini magni imperatoris episcopus Romanus, qui
fuit pro tempore, super alios episcopos licite obtinuit prioritatem,
tamen ex ipsorum aliorum episcoporum electione, prebencium ei in
hoc consensum et obedienciam sponte, non tamen quidem, quia ei forent
aliqua auctoritate subiecti, set propter apostolorum Petri et Pauli preeminen-
ciam caritatis et in fide constanciam, et rursus propter multitudinem solemp-
nium personarum in eadem sede Petri honestate prevalescencium atque
doctrina; qui eciam propter ipsorum caritatem immensam, curam et solli-
citudinem assumpserunt aliarum ecclesiarum prelatos et singulares fideles alios
instruere ac fraterne pertractare. Et similiter alii summi pontifices, qui
fuerunt et sunt, merito sic facere tenebantur et tenentur gratis eos
promovere nullo eciam pacto vel actu pecuniario intercedente. Ubi
enim pecunia in talibus intercedit, caritas excluditur nec habetur.
Hiis autem, sc. archiepiscopis et episcopis, ipsorum antiquo-
rum summorum pontificum in primitiva ecclesia monita tamquam
doctcrum suscipientibus, ipsorum eciam ordinacionesa) circa ritum ecclesiasti-
cum, quoniam utiles videbantur et iuste existere, postea susceperunt et
demum13) eorum mandatis sub ecclesiastica censura excommunicacionis vel
interdicti propter fidelium unitatem conservandam obediverunt, que siqui-
dem obediencia spontanea per longam consuetudinem obtinuit vim elec-
tionis, unde, licet circa inicium ecclesie reliqui episcopi et ecclesie fidelium
a) Hs. ordinacionem. b) Hs. folgt sub.
1 Migne, Patr. lat. 107, 1153.
Sitzungsberichte d. Heidelb. Akad., phil.-hist. Kl. 1929/30. 1. Abh.
3