94
Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.
a quo est viator et habet omne id quod est viator. Quod autem
viator incipit esse viator in via, hoc nihil addit viae infinitae neque
facit mutationem aliquam in via perpetua et immobili.
10. Unde attende, quomodo Verbum Dei se dicit viam;
5 potes hoc intelligere, quod vere vivens intellectus est viator in via
seu verbo vitae, a qua via est et dicitur viator et in qua movetur.
Si enim motus est vivere, via motus est vita, sic est via viva vivi
viatoris; viator vivus a via viva id habet, quod est viator vivus,
et via viva est locus eius et movetur in ipsa et ex ipsa, per ipsam,
io ad ipsam. Recte igitur Dei Filius se dicit viam et vitam.
11. Sed adhuc attende, quod via illa, quae et vita, est
et veritas. Nam vivus viator est rationalis spiritus, qui in motu
suo habet vivam delectationem; scit enim quo tendit. Nam scit
se esse in via vitae, sed haec via est veritas. Nam veritas est delecta-
15 hilissimus et immortalis cibus vitae eius: a quo enim habet esse
ipse vivus viator, ab illo pascitur. Via igitur viva, quae est et
veritas, est Verbum Dei, quod est et Deus, et est ,,lux hominum“
in via ambulantium; non enim ambulans alia luce indiget, ne am-
bulet in tenebris quasi nesciens quo vadat. Sed via, quae vita ||
v.i352va veritas, est etiam lumen illuminans, et lumen est vivum,
quia ,,lumen vitae“ se ipsum manifestans.
12. Unus est autem introitus omnium hominum in hunc mun-
dum, sed non aeque omnes vivunt; nam etsi ut alia animalia nudi
nascantur homines, tamen arte hominum textoria, ut melius vivant,
25 vestiti sunt, utuntur coctis cibis et domo atque equis et pluribus
talibus, quae ad melius vivendum ars addidit naturae, quas artes
pro magno munere et dono seu gratia ab inventoribus habemus.
1. quo] non add. et dei. L
2. (vi) ator incipit esse vi (ator) add. m. 2 in marg. V2
7. viva add. m. 2 in marg. V2 vivi corr. ex viva V2
9. via dupl. L
14. via uia [dei.) vitae V2
17. Dei add. supra lin. V2
18. araulantium L
20. etiam dupl. L 23. etsi] si et L ut add. supra lin. V2
4. cf. Ioh. 14, 6. Sermo sytiodalis „Ministrat vobis“ (1457, V2 264r).
17. Ioh. 1, 4.
18. cf. Ioh. 8, 12.
19. c/. Sermo „Dies sanctificatus“S,22. — Lumen illuminans. Cf ECIIAR-
DUS In Ioh. 7i. 87 p. 75, 8.
21. Ioh. 8, 12. 22. cf. Sap. 7, 5.