Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
118

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

5.
ra |j 1457 In die Annuntiationis, Brixinae.
Loquimini ad petram coram eis, et dabit vobis aquas,
Num. 20 et in officio missae diei.
1. Dicemus aliquid de hoc miraculo, prius tamen de ewangelio.
5 Nam „petra erat Christus“, qui est „salvator mundi“. Qui quo-
modo dedit aquas, habetur in ewangelio nostro. De quo dixerunt
Samaritani: „Ipsi enim audivimus et scimus, quia vere hic est
salvator mundi“, Iohannis iiij0 et in ewangelio huius feriae.
2. Solet communiter teneri, quod Christus in ea die mortuus
io est in cruce, in qua in virginis utero conceptus, atque quod hic
dies sit dies creationis saeculi. Scimus Christum mortuum in feria
sexta post aequinoxium, uti hodie est sexta feria, in qua festum
annuntiationis. Unde quidam maximam devotionem hodie osten-
dunt, quasi sit vera dies mortis Christi et nostrae redemptionis, et
io illos dignum est nos imitari.
3. Ewangelium diei huius recepi, quia saepe de festo audistis.
Est enim ewangelium hoc plenum pretiosissimis revelationibus
digne in summa festivitate recitandis; et quod principaliter est
considerandum in ipso est, quomodo doctrina Christi est spiritalis,
20 quem intellectum mundus non capit. Quidam solent murmurare,
quasi aliquotiens vobis simplicibus praedicem res altas nimis, sicut
et discipuli hic mirabantur, quod mulieri Christus de tam altis
loquebatur. Si illi attenderent, quomodo Christus mulierculae pec-
catrici et Samaritanae, quae sola ipsum audivit, secretissima atque
25 profundissima utiliter revelavit, mihi parcerent. Pluribus enim lo-
quor, inter quos sperandum est aliquos.illi mulierculae capaciores
reperiri.
1. Ibidem e<odem> an<no> In die Annuntiationis Rubrica L
2. et ipsa L 3. post missae acld. et dei. de L 11. feria sexta L
17. hoc evangelium L 18. summa corr. ex summis V2
3. Num. 20, 8. — Num. 20, 2 — 13 est lectio, Ioh. 4, 5 — 42 evange-
lium missae feriae VI post dominicam III Quadragesimae.
4. c/. infra n. 34 — 35. 5. 1 Cor. 10, 4. 8. Ioh. 4, 42.
9-—11. cf. Reparatio calendarii, f. 25r—v: ,,Ait etiam S. Cyrillus in
epistola ad Valerium et totam Carthaginensem synodum Christum ea die
mortuum qua conceptum, et ea die per mortem regenerasse hominem, qua
Adam a Deo creatus peccavit. Quare haec solemnitas est diligen-
tissimo studio custodienda“. Ubi CYRILLUS ALEXANDRINUS haec dixe-
rit, nescio; in epistolis eius authenticis nihil inveni. Eandem sententiam
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften