Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
96 Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.
Unde cum multi aerumpnose et in tristitia atque in carceribus
vivant multa patientes, alii vero laete et nobiliter in habundantia
vitam ducant, recte elicimus hominem posse aliqua gratia seu arte
ad quietam et laetam vitam plus, quam natura concedit, pervenire.
5 Et quamvis multi suo ingenio aut divina illuminatione varias artes
invenerunt melius vivendi, ut qui artes mechanicas et seminandi et
plantandi et negotiandi invenerunt, et alii, qui politizandi et yco-
nomizandi regulas conscripserunt, atque qui ethicam invenerunt se
per mores seu consuetudines habituandi usque ad acquisitionem
io delectationis in vita virtuosa et sic se ipsum pacifice gubernandi,
tamen hae omnes artes non serviunt spiritui, sed tradunt coniec-
turas, quomodo in hoc mundo cum pace et quiete vita virtuosa et
laude digna duci possit.
13. Est deinde hiis artibus religio addita in divina
15 auctoritate et revelatione fundata, quae praeparat homi-
nem ad oboedientiam Dei per timorem eius et dilectionem ipsius
et proximi sub spe assequendi amicitiam Dei datoris vitae, ut lon-
gam et tranquillam vitam in hoc mundo et in futuro laetam et
divinam assequamur. Inter tamen omnes religionis modos valde
20 a vera vita deficientes est nobis via ad vitam aeternam reve-
lata per Filium Dei Iesum, qui nobis tradidit, quae sit vita
caelestis, quam filii Dei habent, et quod nos ad filiationem Dei pos-
sumus pervenire, et de modo. Sicut enim ars bene vivendi in hoc
saeculo ex variis ingeniis varie tradita est, et quae ex clariori
25 ratione elicita est, perfectior est, sic et religio, quae respicit futu-
v2 i35 vb ram vitam et praesentem ordinat ad futuram, varie || per prophe-
tas futuram a remotis praevidentes tradita est. Et quia nemo vidit
nisi in coniectura vitam futuram, ideo solus ille, qui ex Deo sive
vita illa caelestiali nobis futura in nostram venit naturam, per-
30 fecte religionem seu viam ad eam tradere potuit. Hic est Iesus

3. vitam addit in marg. V2
10. et sic seipsum add. m. 2 in marg. V2
12. virtuosa — 13. digna add. m. 2 vel 3 in marg. V2
16. delectionem L

19—-23. cj. Sermo „Dies sanctil'icatus“ 38, 11—21.
30 seq. cj. De Docta Ignorantia III c. 8, p. 143, 30seq.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften