Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
102

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

esse. Sic Moyses eum vocat formatorem caeli et terrae; nam
non est Deus caelum aut terra aut aliquid tale. Caelum enim habet
suam propriam formam, quae dat sibi esse caelestiale; quae forma
habet esse a forma formarum. Sic Deus formans omnia est essen-
5 tia dans esse omnibus formis, quae dant esse hoc et illud. Sed
non potest Deus esse forma caeli, quae constituitur per differen-
tias caeli a non-caelo. Unde illi formae sic per differentias constitutae
hoc esse abest, quod non constituit; essentiae autem absolutae,
quae Deus est, nullum esse deest. Est igitur Deus esse omnis esse,
10 sicut esse unitatis est esse omnis numeri. Sed sicut unitas non
est nec binarius nec ternarius, sic nec Deus est caelum aut terra.
Unitas est principium et finis binarii; terminatur enim binarius in
unitate, qua sublata desinit esse binarius. Sic Deus est principium
et finis universorum, finis scilicet cuius non est finis, scilicet finis
15 infinitus.
18. Si igitur Deus non est nisi in esse, tunc dicit magister
Ekkardus, quod ,,non est in tempore“ nec divisione nec con-
tinuo seu quantitate nec ,,in aliquo habente magis et minus“ nec
in distincto nec in ullo ,,creato, ut est hoc vel illud“, nec in ullo ||
v -36 rb proprio, licet sit in omnibus, ut sunt entia, sicut albedo in omnibus,
ut sunt alba, et non est albedo in ipsis, ut sunt temporalia, quanta,
distincta seu hoc et illud, scilicet ligna, lapides etc. Deus enim est
,,qui est“, et 'esse’ est nomen eius, et est ipsum esse, quod omnia
appetunt.
25 19. Et mihi videtur, quod non est aliud dicere: omnia,
quae sunt, ut sunt, esse in esse, quod est Deus,quam
quod Deus, qui est ipsum esse, sit in omnibus, quae
sunt, ut sunt. Nam quomodo essent, si ipsum esse non esset
2. aliquod L
4. essentia] entia L
8. absolutae autem L
9. esse2 om. L
13. est] et L
19. ulloj] illo L
22. ligna corr. ex lingna V2 27. quae] qui L
12. c/. supra p. 92, 6. De Docta Ignorantia II c. 3, p. 69, llseq.
17 — 19. c/. I. c. n. 206 (lOOva).
23. Exodi 3, 14. — Esse est nomen eius. Cf. ECHARDUS Sermo II, 2 n. 13
(137 va): „Verbi gratia, varietur nomen Dei, de quo nobis sermo; dicamus esse
quod unus est Deus“ etc. CUSANUS notat in marg.: „varietur etc. nota in-
genium scriptoris“.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften