Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
104

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

in ipsis ? Sed esse, quod est in omnibus, quae sunt, est in quolibet,
quod est, incontracte ad hoc vel illud, ut omnia, quae sunt, per
ipsum sint id quod sunt. Si enim ipsum esse esset in caelo con-
tracte, scilicet in caelo ut caelo, non esset in terra; et terra quo-
5 modo esset sine esse ? Sic est in omnibus et in nullo: in omnibus,
ut sunt, et in nullo contracte, ut hoc sunt. Caelum autem est hoc
et non illud, quia non est ipsum absolutum esse, sed contractum
et terminatum. Si enim foret incontractum et interminatum, in-
finitum, non plus foret hoc quam illud, sed aequaliter esse omnium
io complicaret, quia virtus essendi omnium, quae sunt et esse possunt,
est ubique Deus et nusquam, sicut Augustinus loquitur de veri-
tate De vera religione. Est ubique, scilicet in omni loco, sed non
localiter seu contracte. Sed dum est in omni loco, manet ab omni
loco absolutus, quia est in omni loco illocaliter.
io 20. Est enim in esse loci, quia esse loci in ipso, et non
est in loco, licet ab esse loci non absit, quasi sicut esse manus
est in esse omnium digitorum. Sumunt enim omnes digiti esse
suum a plenitudine esse manus, et nisi esse digitorum esset in esse
manus, non essent. Digitus enim ab esse manus separatus non est
20 digitus, manus non est digitus, sed esse digiti habet esse ab esse
manus. Esse igitur manus non est in digito ut digito seu pollice
ut pollice seu indice ut indice. Si enim esse manus foret in pollice
ut pollice, index non esset ab esse manus. Nam esse manus non
complicaret omnium digitorum esse, si foret ad pollicem contrac-
25 tum. Unde ut esse manus possit omnibus digitis praestare esse,
est incontractum ad aliquem. Hoc exemplo esse manus poteris te
v, 136 va iuvare transeundo ad esse universi, || et de illo in causam sui esse,
sicut si de esse manus ad causam sui esse, scilicet intellectum, res-
piceres, qui est principium et finis esse manus.
7. et om. L
10—11. possunt. Est ubique distinguit L
19. seperatus V2
20—21. ab esse manus habet esse L
23. esset] esse L
25. essej esset L 28. respiciens L
11. Cf. ECHARDUS In Ioh. n. 210 (lOOvb): „Adime autem notandum,
quod Deus ubique est, nusquam est.“ Sequitur AUGUSTINI sententia: „Non
continetur loco, et tamen adest ubicumque; nusquam est per spatia locorum,
et per potentiam nusquam non est.“ De vera rei. c. 32 n. 60, PL 34, 149. —
Cf. Sermo „Dies sanctificatus“ 16, lOseq.
18. a plenitudine. Cf. Ioh. 1, 18.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften