Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
106

Josef Kocii Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

21. Poteris te in multis hac similitudine iuvare in quae-
stione vulgata, qua quaeritur: ubi fuit Deus, antequam
sive priusquam crearet caelum et terram? Praesupponit
quaestio falsum, scilicet fuisse ubi seu locum, quando non fuit, et
fuisse tempus, antequam fuit. Nam cum locus et tempus non sint
ante creationem seu ante caelum et terram, interrogatio prae-
supponit falsum. Unde si ad quaestionem, ubi fuit Deus, antequam
crearet caelum et terram, responderetur, quod non fuit, — ad in-
tellectum: quia si fuisset, fuisset in tempore; 'fuit’ enim est ali-
cuius temporis quod nondum erat — non esset absona responsio.
Est enim simile, ac si quaereretur: ubi fuit aeternitas, quando non
fuit tempus ? Est fatua quaestio, quia implicat contradictionem
aeternit atem non esse aeternitatem, quia temporalis. Nam si fuisset
alicubi, fuisset in loco et tempore, quae immensum et aeternum
non capiunt, et quae ante caelum et terram non fuerunt.
22. Sic ad quaestionem, quid fecit Deus ante mundi
creationem (quam quaestionem tractat Augustinus XI Con-
fessionum), et cur Deus non creavit prius mundum, potest
responderi, quod quaestio praesupponit falsum, scilicet prius fuisse
quando mundus non fuit. Prius enim sine tempore non est, cum
prius et posterius sint differentiae temporis; et quia prius non
erat, ideo prius non creavit. Si dicitur: nonne Deus fuit prius quam
mundus? respondetur: si prius est differentia temporis, quaestio
implicat contradictionem. Sic et quaestio, quare Deus prius non
5. et in marg. V2 8. Respondetur L 16. quid] quod L
18. non creavit Deus L prius ante non dei. et add. supra lin. V2
20. quando] quam L
1 — 3. c/. ECHARDUS In Ioh. n. 213 (100ab): „Rursus resumendo a prin-
cipio et super nudo exponamus id quod dicitur interrogative et sub quaestione:
'ubi habitas V Ad huius quaestionis solutionem duo sunt notanda, primo ubi
Deus habitaverit, priusquam mundus crearetur .... Secundo principaliter
dicendum ad quaestionem: 'ubi habitas ?’ quod Deus propriissime habitat in
se ipso. (214) Quantum ergo ad primum articulum sciendum, quod ab anti-
quo dictum est et quaesitum de Deo, ubi tunc esset, cum praeter eum nihil
esset, et responsum, quod esset tunc ubi nunc, in se, quoniam sibi sufficit
ipse. Sed notandum, quod praedicta quaestio vulgaris est et ex falsa
imaginatione procedens.“ Sequuntur septem rationes, quibus CUSANUS hic
utitur.
2. ubi fuit Deus. Cf. infra p. 112, 14: „Esse seu habitare in Deo in hac
quaestione coincidunt.“
3 — 5. cf. ECH ARDUS l. c. (ratio prima): „Primo, quia ante mundum
creatum non fuit aliquod ubi.“ Quae sequuntur vid. infra p. 107 not. 18—22.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften