Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
112

Josef Ivoch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

hoc potest quod vult, non recte concipitur, quando talis quaestio
formatur. Nam quaestio praesupponit omnipotentem non posse
omnia, quae vult, et Deum non esse Deum. Unde recte ad quae-
stionem respondet Propheta: sicut voluit, fecit; et in oratione
5 fatemur voluntatem eius in caelo et terra fieri. Sic igitur respon-
deas: si voluisset, potuisset. Sic si continue quaereret: quare prius
non voluit creare, dices quaestionem implicare contradictionem.
Nam praesupponit liberam voluntatem non esse liberam. Unde non
est alia responsio nisi: voluntas Dei est libera, et pro ratione re-
io spondet libertas.
Vide de hiis quaestionibus Augustinum, XI Confessionum, et
sunt dimittendae, quia non aedificant.
20. Redeuntes igitur dicamus: ubi est seu habitat Deus?
Esse enim seu habitare in Deo in hac quaestione coincidunt. Habi-
15 tare autem dicitur Deus in altissimis, Eccli.24: ,,Ego in altissimis
habito“; habitat in caelis, ut ait Psalmista: ,,Ad te levavi oculos
meos, qui habitas in caelis“; et in medio, Exodi 3: ,,habitat in
medio eorum“; habitat in nebula seu caligine, Exodi 20: „Moyses
accessit ad caliginem in qua erat Deus“; in sanctis, Psalmista:
20 „Tu autem in sancto habitas, laus Ysrael“. „Inhabitat lucem in-
accessibilem“, Tim. vj.
27. Nunc moraliter dicamus: „Ubi est qui natus est rex
Iudaeorum?“ et ex dictis eliciamus responsum. Nam gratiosum
esse imitatur naturale cui superadditur et supervestitur, sicut „ars
25 imitatur“, quantum potest, „naturam“. Primo non est in tempore
Deus: igitur qui temporalia et transitoria amplectuntur, quasi in
ipsis sit quem omnia appetunt, decipiuntur. Sic et divisi in se
et continuo seu quantitati corporali seu imagini, quae terminos
quantitatis non egreditur, et illis inhaerentes, quae magis et minus
15. in altissimis — 16. habitat addit m. 2 in marg. V2
16. Psalmista ait L
18. sive L
4. c/. Ionae 1, 14: „sicut voluisti, fecisti.“
14. in hac quaestione coincidunt. Communiter esse et habitare Dei distin-
guuntur; cf. PETRUS LOMBARDUS Sent. I d. 37 c. 2 n. 335: „Non enim
ubicumque est, ibi habitat, ubi vero habitat, ibi est. In solis bonis habitat“ etc.
14—21. cf. ECHARDUS In Ioh. n. 209 (100va—b).
15. Eccli. 24, 7.
16. Ps. 122, 1.
17. Exodi 25, 8.
18. Exodi 20, 21. 19. Ps. 21, 4.

21. 1 Tim. 6, 16.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften