Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
120

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

4. Videamus textum. Christus „reliquerat Iudaeam“ex
causa, quam recitat Ewan geli sta, ,,et abiit in Galilaeam. Opor-
tebat autem eum transire per mediam Samariam“. In-
tebigo: etsi via deposcebat hoc iter, tamen quia Filium oportebat
5 esse in hiis quae Patris erant, ideo per mediam Samariam ibat, ut
liaec, quae in ewangebo continentur, fierent. „Venit ergo Iesus
in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar“. Samaria:
2 235 rb custodia Dei, Sichar: || paenitentia; nam in paenitentia existens
custodiam facit, ne Deum perdat. „Iuxta praedium, quod
io dedit Iacob filio suo Ioseph. Erat autem ibi fons Iacob.“
Omnia fuere praeordinata divinitus ad ea quae sequuntur, scilicet:
„Iesus fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem.“
Hoc, scilicet Iesum fatigatum ex itinere, ostendit ipsum verum
hominem, qui grave corpus circumferebat prout alii homines, et
15 non fantasticum, sicut haeretici quidam dixerunt. Sedebat super
fontem Iacob, ibi requiem quaerens: nam sapientia, quae in om-
nibus requiem quaerit, in Iacob inhabitat, scilicet in fideli vitiorum
supplantatore. Sedebat super fontem exspectans, ut aquam elemen-
talem petenti daret aquam animae salutarem.
20 5. „Hora autem erat quasi sexta“, scilicet meridies,
quando incalescit aer. Sexta hora exponitur per sanctum Augu-
stinum, quasi dies sit totum tempus mundi huius ab ipsius mundi
ortu usque ad eius occasum, cuius diei horas distinguit per nota-
biliores immutationes in mundo factas. Posset quis facere coniec-
9. custodiat L praedium corr. ex praedam V2 12. supra L
23. orti L distingit V2 extinguit L 24. facere] capere L

1— 2. Ioh. 4, 3; reliquit Vulgata. — ex causa etc. cf. 4, 1.
2— 3. Ioh. 4, 4; mediam omittunt editiones Vulgatae, exhibent Biblia cum
Glossa Ordinaria et Commentatores medii aevi, e. gr. HUGO DE S. CHARO,
ALBERTUS M., BONAVENTURA, THOMAS.
4. cf. Luc. 2, 49.
6 et 9. Ioh. 4, 5.
7 — 8. Has interpretationes CU S AN U S sumpsit ex amplissima tabula Inter-
pretationum hebraicorum nominum, quae codici Bibliae Latinae, quo frequen-
tissime utebatur, addita est; cf. cod. Cus. 4 (J. MARX Verzeichnis der Hss,-
Sammlung des Hospitals zu Cues, 1905, p. 3) f. 478va: „Samaria lana domini
vel coniuncta domino sive custos domini aut custodiens dominum“; 481ra:
„Sichar penitens vel penitencia“.
10 et 12. Ioh. 4, 6.
13—14. cf. THOMAS In Ioh. 4 lect. 1, XIX 804a; NICOLAUS
LYRANUS i. h. I.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften