Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
130

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

in profundo puteo, ex scripturis scilicet, in quibus latet latex. Ideo
interrogat: ,,Unde ergo habes aquam vivam?“ Et si velles
dicere te communes homines excedere, qui non habent aquam nisi
hauriant eam, ,,nunquid tu maior es patre nostro Iacob, ||
r5b qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius
et pecora eius?“ Ac si diceret: ille, qui dedit nobis puteum, et
bibit ipse et filii et pecora eius ex eo, non potuit aliter dare quam
ut habetur, nec ipse, nisi hauriretur, aquam habuit.
13. „Re spondit Iesus et dixit ei: Omnis qui bibit ex
io aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua,
quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua,
quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in
vitam aeternam.“ Non respondit, unde habuit; non enim habet
principium ab alio, quod est principium. Ipse autem principium
15 qui loquebatur sapientia, quae et fons, sapientiae est principium.
Nota, quomodo in visibilibus nulla est spes salutis ponenda; non
enim possent visibilia, quia temporalia sunt, praestare immortalem
felicitatem. Bibere aquam, quae videtur, est ad tempus corporalem
sitim extinguere, sed lapso tempore iterum sitiet propter defectum,
20 perinde ac si prius non bibisset.
14. Temporalia per partem partiuntur et nunquam totaliter
haberi possunt, quia sunt in fluxu; ideo pars post partem appe-
titur, quia pars non satiat nisi partialiter et temporaliter. Spiri-
tualia autem inpartibilia non nisi totaliter et perfecte habentur.
25 Iustitia enim apud quemlibet iustum est ex integro, non divisa
per iustos. Unde iustitia Petri iusti est et iustitia Pauli iusti, qui
una iustitia, quae Christus est, iusti sunt. Ideo iustus Petrus non
1. latet om. V2 6. ac si — 7. eius om. L 11. quem L
16. petenda F2 21. post partiuntur add. et dei. quia pars non satiat L
23. faciat L post nisi add. et dei. partiatur L 27. est om. L
2. Ioh. 4, 11. 4. Ioh. 4, 12.
9. Ioh. 4, 13seq.
14. cf. Ioh. 8, 25: „Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus: Prin-
cipium, qui et loquor vobis.“
21 — 24. ECHARDUS In Ioh. n. 370 (110rb) exponens c. 4, 13 dicit: „Mun-
dana enim consolatio et carnalis sitim non extinguit nec satiat, secus de spi-
rituali et divina. . . . Ratio huius est quadruplex ad praesens: Primo quod
nullum corporale, nullum temporale simul totum accipitur; corpus enim et
omne temporale quantum ex sui natura et proprietate partes habet nec simul
venit; secus de divinis.“
25—26, c/. ECH ARDUS In Ioh. n. 22, p. 18, 15: „Adhuc autem quinto
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften