Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
140 Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.
quia spiritus spiritu adoratur. Spiritus alloquitur spiritum spiri-
taliter, non sensibiliter. Nam veritate oportet ut creator adoretur.
In spiritu igitur, qui solus potest videre veritatem, potest Deus,
qui spiritus et veritas est, adorari.
5 22. „Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui
dicitur Christus)“. Mulier dixit se scire, quod Messias venit;
Ewangelista exponit Messiam, scilicet „qui dicitur Christus“. „Ve-
nit“ ad praesens est in veniendo et est in proximo. Hoc scire potuit,
quia Samaritani, qui quinque libros Moysi recipiunt, crediderunt
io ipsum venturum, quando aufferretur sceptrum de Iuda, sicuti tunc
factum fuit. Ita audiverat effluxum tempus, et ideo non dubitavit
ipsum venire. Subiungit, quis debeat ille esse dicens: „Cum ergo
venerit ille, nobis annuntiabit omnia“, scilicet illa dubia
quae sunt solvet et veritatem in omnibus annuntiabit. Ecce fidem
is Samaritanae <in> Christum praeconem veritatis, Christum verbum
veritatis, Christum in quo plenitudo veritatis, Christum omnia
v2 237 rb scientem et an- || nuntiantem, Christum pacem omnia pacifican-
tem, Christum concordatorem omnia concordantem, Christum oc-
cultorum revelatorem et „Dei sapientiam“. Et nota, quomodo ex-
20 spectabatur Christus tamquam omnium arbiter et cuius iudicio
omnes stare deberent, et quia ipsa mulier talem de Christo fidem
habuit, ideo, ut ipsa crederet quae Christus ei dixit, „dicit ei
Iesus: Ego sum, qui loquor tecum“. Iesus se illi mulieri
manifestavit in hoc nomine, ut per ipsam alii Christum exspec-
25 tantes ad fidem pervenirent. Cur autem dixit: „Ego sum, qui
loquor tecum“? Deus dicebat ad Moysen: „Ego sum qui sum“.
Christus dixit: „Ego sum, qui loquor tecum“, quia legatus annun-
tians omnia. Ac si diceret: tu me in verbo Christum cognosce.
23. Perducto igitur colloquio ad hoc „continuo venerunt
30 discipuli eius et mirabantur, quia cum muliere loque-
batur“, scilicet profunda mysteria. „Nemo tamen dixit: Quid
quaeris aut quid loqueris cum ea?“ scientes, quod ipse, qui
sine causa nihil fecit, admirationem eorum sciret et eis, si vellet,
3. igitur om. L 10. aufferreretur sceptum V2 auferreretur septrum L
14. solvet, t super ras. V2 24. ipsam dupl. et primum ipsam dei. L
5 et 12. /oh. 4, 25.
8. est in veniendo. Cf. ALBERTUS M. In Ioh. 4, 23; XXIV 171b:
„Dicit ergo: fsed venit hora’, hoc est, in veniendo est hora.“
9—10. cf. THOMAS In Ioh. 4 lect. 2, XIX 815a. Qui etiam Gen. 49,10
allegat. 19. 1 Cor. 1, 24. 22. Ioh. 4, 26. 26. Exodi 3, 14. 29. Ioh. 4, 27.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften