142
Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.
ad cogitationes ita bene sicut ad interrogationes responderet. „Re-
liquit ergo ydriam suam mulier et abiit in civitatem et
dicit illis hominibus: Venite et videte hominem, qui
dixit mihi omnia quae cumque feci. Nun quid ipse est
5 Christus ?“ Propter hoc Christus locutus fuit mulieri, ut ipsa sic
faceret. Attende: „reliquit ydriam suam mulier“, ne in cursu ad
vocandum tardaretur, sicut omnes bona nova annuntiantes, quo-
rum primi ewangelistae, facere debent, qui omnia relinquere de-
bent, ut Christum ewangelizent. Nam relinquere hoc casu est
io lucrari. Quanto quis plus reliquerit, tanto plus mercedis recipiet
ab eo, cuius adventum aut notitiam, scilicet gloriam et claritatem,
fideliter publicat. Dicebat mulier Iesum sibi omnia dixisse quae
fecit: in hoc quod sibi principale dixit, omnia dixisse videtur, scilicet
quia ita facile erat sibi alia dicere sicut illud. In quo ostendit se
15 Christus ei ut secretorum cognitorem. Ideo illum Christum esse
debere credens, ut venirent et Christum viderent, quem omnes
videre exspectabant, invitabat. Attende Christum esse hominem
omnium secretorum, etiam praeteritorum cognitorem. Sed haec ||
v2 237 va cognitio in homine indicat illum esse hominem pariter et Deum,
20 quia solus Deus est, quem nihil latet. Qui enim cor scrutatur,
Deus est. Et „exierunt de civitate et veniebant ad eum“.
Fuit Iesus attentus ad ea, quae mulier fecit in civitate, et vidit in
spiritu Samaritanos venire, et de fructu salutis eorum cogitans
non manducabat.
25 24. „Interea rogabant eum discipuli eius dicentes:
Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego cibum ha-
beo manducare, quem vos nescitis. Dicebant ergo dis-
cipuli ad invicem: Nunquid aliquis attulit ei mandu-
care? Dicit eis Iesus: Meus cibus est, ut faciam volun-
7. sicut] sic L 9. casu corr. ex causu L 15. secretorem L
18. post etiam add. et dei. secretorum V2 19. iudicat L 21. est om. L
22. post mulier add. et dei. dixit L 26. rabbi corr. ex rabba V2
1. Ioh. 4, 28seq.
5—9. cf. AUGUSTINUS In Ioh. tr. 15 n. 30, PL 35, 1520; ALBER-
TUS M. In Ioh. 4, 28; XXIV 177; BONAVENTURA In Ioh. 4 n. 48,
VI 297 a; THOMAS In Ioh. 4 lect. 3, XIX 816.
10. cf. ECHARDUS In Ioh. n. 397 [lllvb): „. . . quanto quis reli-
querit plura et est pauperior, tanto invenit plura; et quod reliquerit, invenit
nobilius et purius.“
12—14. cf. ALBERTUS M. In Ioh. 4, 29; XXIV 178a; BONAVEN-
TURA In Ioh. 4 n. 64, VI 299a.