Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
154

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

habet testimonium de Christo, qui est virtus virtutum; qui autem
habet informem fidem, habet testimonium de foris.
Haec sic dicta sint ad praesens de ewangelio et prima parte
sermonis. Sequitur secunda, quae erit brevis.
5 34. Dicit thema: „Loquimini ad petram coram eis, et
illa dabit aquas“. Terra sacratae Virginis dedit nobis petram,
ad quam si loquimur, dabit nobis aquas. Petra est puteus ille
vivus, de quo diximus in ewangelio, est lapis angularis, qui duos
iungit parietes: erat gentilis populus, quem Iudaicus propter ido-
10 latriam abhominabatur, erat Iudaicus, quem gentilis execrabatur
propter graves cerimonias. Lapis ille iunxit pacificando, tollendo
illa, quae causa odii fuerant. Latius alias audistis in quodam festo
apostolorum me de hoc. Hic autem Christus vocatur „petra deserti“
in loco, ubi nihil crevit, nec ficus nec vinea nec poma granata, in
15 deserto Syn. Haec petra ex terra nata est, in terra inculta virginea.
Petra sine semine, sine cultura, sola virtute solis nascitur ex terra:
sic Christus de Virgine. In petra sicca non solum reperitur aqua,
sed fons vivus, qui venit de thesauro Dei, et illi experiuntur ibi
fontem esse, qui credunt et accedunt per fidem et fusa oratione,
20 prout Moyses et Aaron in verbo Dei loquuntur ad petram.
35. Et attende ad historiam: contradictio et murmur fuit in
populo, quasi seducti, quia carerent in deserto aqua, qui anhela-
v2 238 vb bant || ad terram promissionis, ac si dicerent: qualis est iste Deus,
qui promittit terram tam bonam, et ducit nos ad mortem, quia
5. Secunda pars sermonis in marg. F2; littera initialis verbi Loquimini
in L est illuminata.
10. post abhominabatur repetit et dei. propter idolatriam F2
execrecrabatur F2
12. fuerunt L Latius] Altius V2L\ cf. notam audisti V2L
20. Moysen L
21. contractio L 24. promittit] propter V2
6. cf. AUGUSTINUS Sermo 185 n. 2, PL 38, 998: „'Veritas de terra
orta est5: Christus qui dixit: 'ego sum veritas’ de Virgine natus est.“ Cf. Sermo
189 n. 2, PL 38, 1005: „Quid mirabilius Virginis partu? Concipit, et Virgo
est; parit, et Virgo est. . . . Adam unde? De terra. Si Maria de Adam, et
Adam de terra; ergo et Maria terra. Si autem Maria terra, agnoscamus quod
cantamus: 'Veritas de terra orta est’.“ De Gen. contra Manichaeos II c. 21
n. 37, PL 34, 1064.
7. cf. supra n. 7. 8 — 9. cf. Eph. 2, 20.
12. Latius. Cf. Sermo „Plenitudo legis“ (1457; F2 215va): „De hiis alias
latius considerandum.“ — CUSANUS alludit ad Sermonem „Tu es Petrus“
(1453 Iun. 29; V2 lrb — va).
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften