Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
156

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

deficiemus propter sitim! Unde ut Deum in promissis potentem
experirentur, ostendit potentiam verbi dicens ad Moysen et Aaron,
ut loquerentur ad petram et daret aquas; quod et factum est.
Verbum Dei, non petra, dedit aquas, sed verbum in petra fuit the-
5 saurus Dei apertus ad dandum vivas aquas. Aqua illa tam largiter
fluens habuit initium in verbo seu imperio omnipotentis. Omnis
enim fons ex aqua maris habet, unde pascitur eius viva effluentia.
Aquae enim omnes ex mari fluunt et ad mare refluunt: non sic
in hac petra, sed a creatore aquae vivificabatur eius fluxus,
io 30. Laudemus Virginem, quae nobis dedit petram. Prostrati
oremus in deserto paenitentiae pro refrigerio et loquamur fide inte-
gra ad petram, ut Deus ex ipsa nobis gratiam et consolationem
fluere concedat. Si crediderimus, accipiemus spiritalem aquam ex
spiritali petra: in qua petra, ut de Virgine apparuit visibiliter, est
15 thesaurus gratiae invisibilis, fontis vitae, omnes aeternaliter vivi-
ficans.
2. expirerentur L
6. initium om. L
8. flu-uunt distinguit V2
12. ad] a L
15. thesauris L
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften