Cusanus-Studien: II. Nikolaus von Cues und die griechische Sprache. 71
ipsos magis honorari. Tanta vero integritas, ut facilius Apenninus
aut Alpes reliquae quam sancte et iuste ab eo semel concepta sen-
tentia loco potuerint dimoveri; nec quisquam illi viro absque iusti-
tia et pietate carus unquam fuit. Ea honestorum laborum patientia
in declivi etiam senectute iam posito, ut annos cum labore aesti-
mantes aliquid in eo maius homine facile esse sentirent. Ea et
benefaciendi et gratificandi promptitudo, ut natus Omnibus maxime,
sibi ipsi minime videretur. Ea gratiae referendae, si praeventus,
ut fit, a quopiam merito foret, festinatio et opia, ut vitam quoque
pro bene merentibus effundendo se tarnen satisfacere non posse
beneficis iudicaret. Usque adeo vero studiosus, ut me ipso prae-
sente et maxime admirante in hyberno quoque longo itinere totum
diem ultra milia passuum quadraginta Germanica transigens equi-
tatione, quae solet esse laboriosior, noctibus tarnen et senex et,
quod credi poterat, defatigatus strato se proripiens suo gravissimas
theologiae interdiu secum obiter commentatas manu sua scriberet
questiones nobisque audiendi eius percupidis in via postridianis
semper mansionibus faciendis divini animi sui inventiones expli-
caret.
Sane quidem tanta doctrinarum omnium ubertate Nicolaus,
quod est dictu mirabile, fuit, ut quicquid ex tempore dicendum
incidisset, tali id semper ille copia edissereret, ut ei solum facultati
censeretur studuisse. Vir ipse, quod rarum est in Germanis, supra
opinionem eloquens et latinus. Historias idem omnes non priscas
modo, sed mediae tempestatis203 tum veteres tum recentiores usque
20. honoraris Q
21. et ] ac ScTr M
23. patientia ] patentia Ue
28. fit ] sit ScTr M
30. beneficiis ScTr Μ P Q Ue
31. hybernio ScTr M
36. audiendi eius] audiendis cuius ScTr audiendis eius M
41. edisseret M
43. omnis Epr B
44. tum . . . tum ] tarn . . . tarn M
203 Es ist die bekannte Stelle, an der nach P. Lehmann (Vom Mittel-
alter und der lateinischen Philologie des Mittelalters. Quellen und Unter-
suchungen zur lateinischen Philologie des Mittelalters, Bd. V, Heft 1, 1914,
S. 6) der erstmalige Gebrauch des Begriffes media tempestas (= Mittelalter)
nachweisbar ist. Der Ausdruck kommt übrigens in der Vorrede noch ein
zweites Mal vor (Ed. pr. f° 5r; Botfield 1 77).