5
10
15
20
25
30
deutsche nation inn christlicher religion (1545)
339
was extorquirens ¹ der brieuen es meinet halben bei jm bedörfft habe. Es seie
dann ² onwar, was er hie geschriben hat. | 103/Niiija |
Ja er schreibt noch ferner in diser jetz angezogen Epistel ³ zu mir dise wort:
»ET certe quam honorifice semper et quanta cum commendatione de te etiam
interdum non citra gravem invidiam, quam tui causa levem duco apud omnes
loquar, malo ut alij quam ipse de me testentur ⁴ .
Denique ut mihi nihil acerbius quam videre hac deploratißima tempestate
Christi causam non tantum misere negligi, sed omnia etiam, autore diabolo –
permittente quidem ob scelera nostra Deo – sic agi, ut ea plane, si fieri poßit evertatur:
ita comperi tibi quoque nihil potuisse ac posse molestius esse. Scio enim
quam sit tibi cordi doctrinae Christi sinceritas et propagatio, quae sis concordiae
Christianae studiosus. Quae cum Diabolus nunc plane solutus, ut res ipsa commonstrat,
ac furens omnia cum maximo Ecclesiae detrimento perturbet, putas
dubitem te vario mentis cruciatu agi? Sed quid faciemus, dulcißime Bucere? Si
ita habet Mundus, si sic merentur nostra scelera, si ita a Deo constitutum est, ut
suos electos, priusquam Ecclesiae suae pax restituatur, comprobare velit? Certe
ipse aliud consilium non video, quam, ut Apostolorum exemplo, omnes, qui vel
micam pietatis Dei gratia tenemus, ad indormientem Christum accurramus et
cum illis inclamemus, Domine, salva nos, perimus ⁵ .
Noster ille Senex ⁶ , quem optimum Virum nosti, non desinit de Reformatione
cogitare. Multa sunt, quae illum impediunt. Attamen sperare te volo futurum
ut eius conatus non in totum frustrentur. Qua de re fusius ad te proximo
tabellario scribam ⁷ .
Accepi eam partem operis tui, quam de Originali peccato conscripsisti,
utinam toti operi ad eam, quam coepisti rationem, ultimum colophonem imposuisses.
Multis enim aperies oculos, qui gravi Philautia obcaecati, quod se videre
putant, non vident. Ago gratias partis ad me transmissae acturus maiores
ac relaturus etiam ubi potero, cum miseris opus totum. Interea optime per
Christum valebis, cuius causam et Ecclesiae concordiam, ut promovere quemadmodum
hactenus non desinas, te per illum qui sanguinem suum, ut utraque
unum faceret, effundere non dubitavit, oro atque obtestor. Coloniae, 8. Augusti
Anno 1542.
Deditiß. Ioan. Gropper« | 104/Niiijb |
1. Entwindens.
2. wäre denn.
3. Weiterer Teil des Briefes von Johannes Gropper an Bucer vom 8. August 1542 (s. oben
S. 337,23–338,10.
4. Vgl. oben S.332, Anm.8.
5. Mt 8,25.
6. Gemeint ist Hermann von Wied.
7. Möglicherweise Brief vom 16. August 1542. Vgl. dazu Gropper, Briefwechsel, S. 235,
Anm. 1.