Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (1. Band = 1. Abtheilung, 1. Hälfte): Die Ordnungen Luthers, die Ernestinischen und Albertinischen Gebiete — Leipzig: O.R. Reisland, 1902

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26586#0033
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
2. Formula missae et communionis pro ecclesia Wittembergensi 1523.

5

Neque hodie cessat canon iste augeri, aliis
et aliis festis alias actiones, alios communicantes
asciscens. Ut taceam memorias vivorum et mor-
tuorum, nondum ad finem sui auctas. Nam addi-
tamenta externa vestium, vasorum, cereorum,
pallarum, deinde organorum et totius musice, ima-
ginum, quid dicam? Nihil pene fuit in toto orbe
artificiorum, quod non magna ex parte sua negocia
ac suum quaestum haberet et e missa aleretur.
Transierint itaque ista et adhuc transeant
revelante evangelio abominationes tantas, donec
penitus aboleantur. Nos interim omnia proba-
bimus, quod bonum est tenebimus. Verum hoc
libro dicere omittimus, missam [non] esse sacri-
ficium seu opus bonum, quod alias abunde docui-
mus. Apprehendamus eam ut sacramentum seu
testamentum, seu benedictionem latine, euchari-
stiam graece, vel mensam domini, vel caenam
domini, vel memoriam domini, vel communionem,
vel quocunque nomine pio placet, modo sacrificii
aut operis titulo non polluatur, et ritum monstre-
mus, quo nobis visum est illa uti.
Primo, introitus dominicales et in festis Christi,
nempe paschatis, pentechostes, nativitatis, proba-
mus et servamus, quamquam psalmos mallemus,
unde sumpti sunt, ut olim, sed nunc sic usui re-
cepto indulgebimus. Quod si qui apostolorum,
virginis aliorumque sanctorum introitus (quando
e psalmis aut aliis scripturis sumpti sunt) probare
volent, non damnamus. Nos Wittembergae solis
dominicis et festis domini sabathissare quaeremus,
omnium sanctorum festa prorsus abroganda, vel si
quid dignum in eis est, in dominicalibus concioni-
bus miscenda esse putamus. Festum purificationis
et annunciationis pro festis Christi, sicut epi-
phanian et circumcisionem, habemus. Loco festi
S. Stephani et Iohannis Evangelistae officium
nativitatis placet. Festa S. Crucis anathema
sunto. Alii faciant pro sua conscientia vel aliorum
infirmitate, quod spiritus suggesserit.
Secundo, kyrieleison, ut hactenus celebratum
est, variis melodiis pro diversis temporibus am-
plectimur cum sequenti hymno angelico ‘Gloria in
excelsis5, tamen in arbitrio stabit episcopi, quoties
illum omitti voluerit.
Tertio, sequens oratio illa seu collecta, modo
sit pia (ut fere sunt, quae dominicis diebus haben-
tur), perseveret ritu suo, sed ea duntaxat unica.
Post hanc lectio epistolae. Verum nondum tempus
est et hic novandi, quando nulla impia legitur.
Alioqui cum raro eae partes ex epistolis Pauli
legantur, in quibus fides docetur, sed potissimum
morales et exhortatoriae, ut ordinator ille episto-
larum videatur fuisse insigniter indoctus et super-
stitiosus operum ponderator, officium requirebat
eas potius pro maiore parte ordinare, quibus fides
in Christum docetur. Idem certe in evangeliis

spectavit sepius, quisquis fuerit lectionum istarum
autor. Sed interim supplebit hoc vernacula concio.
Alioqui si futurum est, ut vernacula missa habeatur
(quod Christus faveat), danda est opera, ut episto-
lae et evangelia suis optimis et potioribus locis
legantur in missa.
Quarto, graduale duorum versuum simul cum
alleluia, vel utrum, iuxta arbitrium episcopi can-
tetur. Porro gradualia quadragesimalia et similia,
quae duos versus excedunt, cantet quisquis velit
in domo sua. In ecclesia nolumus tedio extingui
spiritum fidelium. Sed nec ipsam quadragesimam
sive maiorem hebdomadam aut sextam feriam
penosam aliis ritibus ostentare decet, quam alias
quascunque, ne semimissa et altera sacramenti
parte Christum amplius ludere et ridere velle
videamur. Alleluia enim vox perpetua est eccle-
siae, sicut perpetua est memoria passionis et vic-
toriae eius.
Quinto sequentias et prosas nullas admittimus,
nisi episcopo placuerit illa brevis in nativitate
Christi ‘Grates nunc omnes5. Neque ferme sunt,
quae spiritum redoleant, nisi illae de spiritu
sancto: ‘Sancti spiritus5 et ‘Veni sancte spiritus5.
Quas vel post prandium vel sub vesperis vel sub
missa (si episcopo placet) cantari licet.
Sexto sequitur evangelii lectio. Ubi nec
candelas neque thurificationem prohibemus, sed
nec exigimus. Esto hoc liberum.
Septimo, symbolum Nicenum cantari solitum
non displicet, tamen et hoc habet in manu epis-
copus. Idem de vernacula concione sentimus, ut
nihil referat, sive hic post symbolum sive ante
introitum missae fiat, quamquam est alia ratio,
cur aptius ante missam fiat: Quod evangelion sit
vox clamans in deserto et vocans ad fidem infideles,
missa vero sit usus ipse evangelii et communio
mensae domini, quae duntaxat fidelium est et
seorsum fieri conveniebat: sed tamen liberos nos
ratio ista non ligat, praesertim quod omnia, quae
usque ad symbolum in missa fiunt, nostra sunt et
libera, a deo non exacta, quare nec ad missam
necessario pertinent.
Octavo, sequitur tota illa abominatio, cui ser-
vire coactum est quicquid in missa praecessit, unde
et offertorium vocatur. Et abhinc omnia fere
sonant ac olent oblationem. In quorum medio
verba illa vitae et salutis sic posita sunt ceu olim
arca domini in templo idolorum iuxta Dagon. Et
nullus est ibi Israelita, qui vel accedere vel arcam
reducere possit, donec ipsa hostes suos in posteriora
percussos opprobrio sempiterno nobilitavit et sese
dimittere compulit, quae est parabola instantis
temporis. Proinde omnibus illis repudiatis quae
oblationem sonant, cum universo canone, retinea-
mus , quae pura et sancta sunt, ac sic missam
nostram ordiamur.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften