Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (1. Band = 1. Abtheilung, 1. Hälfte): Die Ordnungen Luthers, die Ernestinischen und Albertinischen Gebiete — Leipzig: O.R. Reisland, 1902

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26586#0727
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
161. Wittenberg. Wie es einer zeit mit den ceremonien der kirchen gehalten wirt. 1525.

699

Qui habitat1), cum cantico nunc dimittis, quibus
finitis dicatur in oculto credo in deum etc. et
pater noster genu in terram flexo, si placet.
Finis vesperarum et completorii.
In dominica die et aliis diebus ad vesperas
tres psalmi (vel quot placuerit) cantentur cum
illis antiphonis, que psalmis in psalteriis sunt
addite. Tempore vero pasce, penthecostes et nati-
vitatis Christi, aut aliis festis in parochia servatis,
potest sumi una antiphona aut plures de festo,
excepto festo visitationis Marie. In quo festo
videatur etiam, ut pia aliqua collecta id est que
evangelio respondeat legatur. Reliqua omnia
semper ut in sabbato.
Hactenus de observatione vesperarum.
Quemadmodum a collectis de sanctis, ita
etiam canetur a collectis ferialibus et hymnis in
quadragesima legi et cantari solitis. Item et a
collectis quattuor temporum. Omnes collecte do-
minicales et paschales et de sancto spiritu et de
nativitate dominica et de epiphania domini et de
purificatione sunt bone. De annunciatione domi-
nica legatur collecta graciam tuam etc. De S. Jo-
hanne baptista solent esse due bone collecte.
Praestaret tamen ex dominicalibus deligere decem
aut duodecim, quibus toto anno uteretur et legerent
libere, ut sine prescripto, quam ex his vellent,
quem admodum omnia ista que ordinamus volumus
esse libera, ut a deo non precepta; id est volumus
ut his conscientie non alligentur, quasi ex pre-
cepto sub necessitate salutis ex his nichil liceret
inmutare, quemadmodum hactenus stulte et impie
erratum est.
Ad matutinas.
Cantetur primus versus hymni veni creator etc.,
nisi quandoque placuerit totum hymnum canere,
deinde tres psalmi cum antiphona ex illis, que in psal-
teriis ad psalmos addite sunt aut cum antiphona ali-
qua de tempore, oretur pater noster; interim lecturus
paret se ad legendum jube domine, non dicatur, hic
unum caput legatur ex Paulo incipiendo a Roma-
norum epistula, quod dividatur in tres lectiones
que finiantur tono illo, quo in vesperis diximus;
tribus his lectionibus respondeant interim tria
responsoria de tempore, que ipsi voluerint. Inde
te deum laudamus, post quod antiphona aliqua
ex psalterio, vel de tempore, cum psalmo laudate
dominum de celis, statim antiphona de tempore,
que placuerit, cum benedictus, postea kyrie elei-
son etc. ut in vesperis.
1) Am Rande hat Jonas hinzugeschrieben: in
adiutorio.

In feriis post te deum pro psalmo laudate etc.
Cantetur cum antiphona unum ex sex illis canticis
Esaie, Hernie (?), Ezechie, Mosis, Abacuc, rursum
Mosis, que hactenus habuerunt in laudibus illis
ferialibus, ita ut singula cantica singulis feriis
tribuantur.
Ad primam, terciam, sextam, nonam.
Sine deus in adiutorium.
Ab hymnis illis consuetis incipiatur, post
cantetur psalmus beati immaculati etc. et divi-
datur in has quattuor horas more solito cum anti-
phonis ex psalterio vel de tempore. Post anti-
phonam loco capituli consueti legatur lectio ex
evangelistis incipiendo a Matthia, ita ut unum
caput dividatur in quattuor partes secundum istas
quattuor horas et finiatur lectio tono uts. Post
lectionem statim oremus cum collecta de tempore,
ad quam respondeatur amen et nichil ultra ad-
datur. Ad primam vero legatur collecta vulgaris,
preces (quas vocant) ubique omnino omittantur.
Preterea.
Sine albis illis vestibus, decenti tamen licet
communi vestitu conveniant, ne secte sint inter
nos, dum in parochia communibus vestibus con-
venitur. Item campanis utantur ad signum quo
significetur quando conveniendum sit ad cantum et
quando ad audiendum verbum dei. Non vero
utantur illis ad pompam illam festorum. Organis
(quando iam illic sunt) possunt, si voluerint, uti
solum dominica die ad te deum laudamus et si
quando germanica carmina cecinerint. Si vero
propter communicatoros vocatus fuerit aliquis
jussu principum ad celebrandum, quemadmodum
supra diximus, tunc licebit celebranti propter quos-
dam infirmiores uti vel non uti vestibus missali-
bus ut in parochia, sine alia pompa, organa vero
ad missam non debent adhiberi. Hoc quoque
christianum fuerit, ut dominica die sic omnia
ordinentur, quo liceat ministris supradictis mature
adesse in parochia quando evangelium predi-
catur.
Predicatio evangelii et lectiones sive inter-
pretationes scripture, que hactenus hic observate
sunt, predicatio illa dominica die, lectiones sin-
gulis diebus, manere debent.
Doctor Jonas predicabit dominica die et leget
sive interpretabitur aliquid ex scripturis sequenti-
bus tribus diebus, ut hactenus. Aliis autem tribus
diebus leget alius, qui ad hoc vocatus fuerit, et
huic dabitur salarium. Usque ad nativitatis
Christi leget ibi Pomeranus.
Hec omnia (preter hoc quod impia volumus
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften