Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Armgart, Martin [Oth.]; Meese, Karin [Oth.]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (24. Band = Siebenbürgen): Das Fürstentum Siebenbürgen - das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen — Tübingen: Mohr Siebeck, 2012

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30664#0066
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Das Fürstentum Siebenbürgen

Libuit autem dominis regnicolis, ut, quemad-
modum nos filiusque noster illustrissimus super fi-
delitatem constantiae firmum ab eis vinculum et ob-
ligationem fieri voluimus, ita vicissim nos quoque
filiusque noster illustrissimus universos et singulos
status et ordines per literas nostras sigillo nostro ac
chyrographis nostris filiique nostri illustrissimi mu-
nitas faventer assecuramus, quod secundum posse
nostrum omni cura, solicitudine, consilio, providen-
tia ipsos tueri, defendere et manutenere in omnibus
iuribus, libertatibus iuste et sancte conservabimus.
Ac etiam cum serenissimus princeps iunior legiti-
mum aetatis tempus attigerit, haec omnia conserv-
abit.
Volentes itaque ardentibus postulatis fidelium
nostrorum dominorum regnicolarum Hungariae et
Transsilvaniensium acquiescere statuimus literas as-
securatorias ipsis concedere, sicuti clementer conces-
simus.
Primum ergo Deo duce generalibus omnium statu-
um et ordinum regni nostri Hungariae et Transsil-
vaniae votis et pari consensu statutum est, quod nos
tamquam regina Hungariae legitime coronata auc-
toritate coniuncta et indivisa relicto filio nostro il-
lustrissimo sub tutela nostra imperemus atque om-
nia regni negotia usque ad aetatem legitimam, in
qua bono modo praeesse et rite imperare possit, ad-
ministremus. [...] | 88 |
14.b Provisum etiam est suffragiis publicis omnium
statuum, ut nos perfectis negotiis capitulorum non
dedignaremur curam idoneam ultro suscipere, ut
scolae erigantur literariae, in quibus iuventus recte
doceatur, praesertim in claustro Colloswariensi et
Wásárhellyensi9.
15. Decretum est quoque hoc, quod decimae venales
iuxta antiquam consuetudinem regni a patronis in
bonis illorum termino et loco usitato emantur et li-
bere in arendam10 recipiantur. Causae autem et con-
b Artikelzählung in der Handschrift.
9 In Klausenburg und in Neumarkt am Mieresch, im Tho-
renburger Landtagsabschied von 1557 konkret das dor-

troversiae ratione huiusmodi decimarum ortae in ta-
bula nostra coram nobis sicuti reliquae causae de-
cernantur.
Domini quoque Hungari, qui foris habitant, in
negotio decimarum et earum causis hunc modum
observabunt.
Saxonibus quoque admissum est, ut decimas,
quas nos filiusque noster illustrissimus pro usu et
necessitate nostra accumulari facere noluerimus, hi
emere et libere percipere possint, qui illis propin-
quiores sunt. [...] | 90 |
28. Cum autem domini regnicolae ingentes gratias
nobis filioque nostro illustrissimo egerint super be-
nevolo sibi per nos dato responso, promittentes san-
guinis quoque effusione et vitae periculo obsequen-
tiam debitam et integram fidem contestaturos, id
unum a nobis praecipue filioque nostro illustrissimo
ardentibus suffragiis postulantes, ut bona episcopa-
tuum, capitulorum, conventuum, praepositorum;
aliarum item ecclesiasticarum personarum non red-
dantur illis, a quibus adempta sunt, quinpotius
quemadmodum nobis filioque nostro illustrissimo
paribus votis et obsequentia per ipsos oblata et de-
putata existunt. Ita in bonum et necessitates regni
publicas ex dignitate nostra filiique nostri illustris-
simi exponantur. | 91 |
Nos igitur statuimus super cunctis bonis eccle-
siasticis cum consiliariis nostris benevole conferre et
mature deliberare, an bona atque emolumenta ei-
usmodi ecclesiastica reddere illis, a quibus adempta
sunt, an in usus nostros et publicos retinere debea-
mus. Negotia tamen capitulorum ad comitia proxi-
me futura dominorum regnicolarum distulimus, de
quibus tum ad plenum deliberabimus.
Quae quidem articulorum decreta universa et sin-
gula nos filiusque noster illustrissimus in omnibus
punctis et clausulis rata, grata et firma habemus et
tige Dominikaner- bzw. Franziskanerkloster, unten
S. 53.
10 Zehntpacht; Übereignung der Zehnterträge gegen einen
Pauschalbetrag.

48
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften