Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Armgart, Martin [Oth.]; Meese, Karin [Oth.]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (24. Band = Siebenbürgen): Das Fürstentum Siebenbürgen - das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen — Tübingen: Mohr Siebeck, 2012

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30664#0076
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Das Fürstentum Siebenbürgen

nec errores pugnantes cum his contumaciter defen-
dunt.
Cum autem mens humana lubrica sit et multis
dubitacionibus referta, plerumque etiam non satis
perspiciat vim divinarum promissionum, semper ad-
didit Deus insignia miracula, quibus veritatem
suam confirmavit et quod in verbo aperte protulit
hanc esse mentem et voluntatem suam, de qua nihil
dubitemus, sed pocius magna constantia animi ac-
quiescamus, aperte demonstravit.
Verum cum miracula actiones institutae et supra
naturam sint et non semper continuentur, singulari
sapientia Deus sacramenta addidit, in quibus spe-
| A 4 r | ciales fiunt applicationes promissionum divi-
narum, quae testantur et in usum transferuntur, ut
tibi et non alteri scias illa promissa bona dari et ex-
hiberi.
Ac in genere sacramentorum veteris et novi te-
stamenti magna convenientia est, sed in specie, ut
conspicuum est, differunt. Hinc ergo pars una erro-
rum fluit, quod hostes coenae Domini detortam et
minus convenientem collationem instituunt non ha-
bita ratione differentiae sacramentorum veteris et
novi testamenti.
Bonitatem vero Dei conspicuam vel ipse ordo in
sacramentis a Christo institutus abunde declarat.
Primum enim omnes homines suo coetui inserendos
esse praecipit ac cum illis firmum foedus instituit, ut
omnes baptisati vere sciant se relatos esse in nume-
rum filiorum Dei, ne ut antea in corruptione et pra-
vitate naturae haerentes desperent et perpetuo
damnentur.
Experientia autem testis est nos multas sordes et
infirmitates circumferre, quae saepius impellunt, ut
agamus contra stipulationem factam in baptismo
cum sancta Trinitate et labamur in multa peccata,
actualia et mortalia. Haec, ut emendari, si non pror-
sus tolli possent et ad poenitentiam regredi secundo
remedio, in quo voluntas et misericordia Dei nobis
declaratur, prospectum est.
Illud autem est absolutio seu potestas clavium
tradita et assignata ministris ecclesiae, ubi singulis
b Textvorlage: singilatim.
10 Joh 10,9; 14,6.

agentibus poenitentiam et per fidem promissionem
applicantibus certo certius promittitur et datur re-
| A 4 v | missio peccatorum et foedus violatum denuo
restituitur et confirmatur.
Hanc scimus ex mandato Dei institutam esse. Ut
enim ipse Christus via et ostium est regni coele-
stis10, sic praedicatio evangelii et annunciatio remis-
sionis peccatorum est clavis aperiens hanc ianuam et
per eam ingredientes recipiens. Haec apostolis et
omnibus, qui eorum veram profitentur doctrinam et
legitimam habent vocationem, commendata est,
quam quidem audire et magnifacere omnes oportet
propter eum, qui hos praefecit. Primo quidem haec
nominatim Petro data est11, nihilominus tamen ad
universum ordinem apostolicum pertinet, ubi verus
usus maxime ministerium commendat, abusus vero
deformat, pietatis et bonitatis divinae commendatio
in hac etiam maximam habet laudem, tyrannis vero
vituperationem.
Posset autem aliquis in hac et persona ministri
tanquam abiectae et contemptae in hoc mundo in
errorem deduci, praecipue cum non videat ipsum
Deum secum visibiliter colloquentem, sed minis-
trum specialiter vel generaliter annunciantem pro-
missionem remissionis peccatorum aut eam tantum
ad aliquos, non autem singulatimb ad se pertinere.
Verum ut neque haec ignita tela diaboli et humanae
cogitationes nos a proposito salutis nostrae aver-
tant, singulari consilio summus noster sacerdos et
pontifex prospexit.
Praesens autem et praecipuum antidotum adhi-
bens communionem corporis et sanguinis sui insti-
tuit qua-| B r | si ultimo munimento et robore haec,
quae antea in verbo promisit, obsignat et vere cor-
pus suum et sanguinem in remissionem peccatorum
distribuit, ut una cum causa effectum quoque vere
et efficaciter largiatur, quemadmodum Augustinus
libro de verbis Domini12 de Capernaitis loquens con-
firmat.
De veritate huius rei, si quis ambigit, secum ipse
diligentius totam hanc actionem reputet, quomodo
enim de divina erga se clementia et bonitate dubi-
11 Mt 16,18-19.
12 Pseudo-Augustinus, Quaestiones 95 = PL 35, Sp. 2789.

58
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften