5. Consensus Doctrinae der evangelischen Geistlichen 1557
tare potest, postquam audit vocem manifestam,
quae fallere non potest, et simul corpus et sangui-
nem Christi in hac actione sacratissima sumit et
promissioni divinae credit, quin Christus dominus in
eo habitet et vitam aeternam illi largiturus sit ex-
citaturusque ad immortalitatem, quemadmodum
Irenaeus13 et Cyrillus14 hoc ipsum in scriptis suis
confirmant.
Vocabula diversa huius actionis sacratissimae ab
ecclesia primitiva usurpata vel ipsam essentiam aut
usum demonstrant et veram huius sacramenti sen-
tentiam confirmant, quae aut a causa efficiente aut
materiali aut formali aut finali denominationem ha-
bent.
Latina ecclesia eam appellat mensam Domini, eo
quod Dominus summus noster pontifex et sacerdos
ea ipsa hora, qua suam auspicaturus erat mortem,
una cum suis mensae assidens hoc suum testamen-
tum condidit et haec summa sua bona, videlicet cor-
pus suum et sanguinem, distribuit. | B v |
Graeca ecclesia usa est vocabulo κοινωνιας,
quod a causa materiali deductum est. Ideo enim
communio dicitur, quia ibi communicantur nobis ea
bona, quae filius dei promittit in ipsa actione et usu.
Quemadmodum d[ivus] Paulus apostulus, 1. Co-
rinth. 10 [16], manifeste docet inquiens: Panis, quem
frangimus, nonne communicatio corporis Christi
est? Calix, cui benedicimus, nonne communicatio
sanguinis Christi est?
Συναξις coactionis seu congressus publici nomen
habet a causa formali. Edere enim et bibere secun-
dum praeceptum Christi corpus et sanguinem eius
est nobis mandatum et illud esse non nude quidem,
sed secundum authoris institutionem, nempe sic,
quemadmodum illud d[ivus] Epiphanius in libro An-
corato15 perspicue explicat inquiens: Quomodo sub-
tilitas haec (loquitur de modo praesentiae corporis
et sanguinis Christi cum elementis visibilibus) intel-
ligatur, soli Deo cognitum est. Nos autem citra cu-
riositatem et absque malignitate credimus Deo vera
in omnibus dicenti. Videmus, quod accepit salvator
in manus suas et ubi gratias egisset, dixit: hoc meum
est, hoc et hoc. Et nemo non fidem habet sermoni.
13 Irenäus, Adversus Haereses IV, 18,5 = PG 7, Sp. 1028f.
14 Cyrillus, In Iohannem 3, 37 = PG 73, Sp. 519 u.ö.; vgl.
BSLK, S. 1124f.
Qui enim non credit esse ipsum verum, sicut dixit, is
excidit a gratia et salute.
A causa finali dicitur gratiarum actio et com-
memoratio. Debemus enim ex officio, ut revocata in
| B 2 r | memoriam illius sacratissima morte, benefi-
cia eiusdem grata mente recolamus, idque ut facia-
mus, merito redemptoris nostri immensus amor im-
pellit, quia pro nobis factus est λυτρον et poenam
subiit.
Recte igitur sentimus et fatemur secundum in-
stitutionem Christi coenam Domini esse actionem
certi generis sanctissimam et gravissimam, quam
ipse filius Dei, omnis sapientiae largitor et author ex
inenarrabili et imperscrutabili amore, erga genus
humanum valedicens nobis instituit et ordinavit, in
qua actione manducationis panis et sumptione vini
simul nobis exhibet atque impertit iuxta formam te-
stamenti corpus illud, quod pro salute generis hu-
mani acerbissimos cruciatus sustinuit et sanguinem,
quem pro nobis in cruce effudit.
Haec autem actio instituta est ab ipso Christo,
ut utentibus in memoriam revocet magnifica et sa-
lutaria beneficia, quae ipse generi humano praestitit
et exuscitet in nobis fidem, invocationem, confessio-
nem, spem resurectionis ex morte, piam reverentiam
et gratitudinem erga deum, qui propter hanc victi-
mam vere nos recipit, exaudit et salvat.
Hanc definitionem iudicamus esse perspicuam non
ex unica parte verborum institutionis, sed ex toto
corpore desumptam, in qua manifeste omnes errores
cum veritate pugnantes refutantur.
Primo: Pompa Persica, in qua panis argento et auro
inclusus extra institutam actionem circumfer-
| B 2 v | tur et adoratur, cum extra usum rationem
minime obtineat sacramenti.
Secundo: Prohibitio alterius speciei, quae cum ver-
bis institutionis et primitivae ecclesiae testimoniis
manifeste pugnat.
15 Epiphanius, Ancoratus 86 = PG 43, Sp. 167 C/D.
59