Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]; Armgart, Martin [Oth.]; Meese, Karin [Oth.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (24. Band = Siebenbürgen): Das Fürstentum Siebenbürgen - das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen — Tübingen: Mohr Siebeck, 2012

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30664#0080
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Das Fürstentum Siebenbürgen

Haec brevia delineamenta sunt doctrinae no-
strae de sacra communione et sic eam sonamus et
populis nostrae curae commissis annunctiamus,
eandemque in posterum Deo optimo maximo volen-
te annunctiaturi sumus. Et uberiorem declaratio-
nem omnium punctorum et articulorum scriptis ne-
quaquam recusamus, imo publice diiudicanda offe-
rimus. Neque quicquam, quod ad nos attinebat, de-
fuit. Verum adversa pars divina sacramenta impe-
tens hactenus iudicium ecclesiae subterfugit, quem-
admodum falsi illorum praetextus et excusationes in
hac praesenti actione abunde demonstrant. | C v |
Capita consensus de sacramento baptismatis
Doctrina baptismatis duce Deo in ecclesiis nostris
recte proponitur ipsaque divina caeremonia rite per-
agitur. Docemus autem, quod haec actio necessaria
sit ad salutem, tanquam actio et caeremonia per
Christum filium Dei instituta. Secus enim Deus non
absolvit opus suum in nobis, quam per verbum et
sacramenta.
Diligenter autem observandum est baptisma se-
cundum institutionem Christi esse singularem actio-
nem, in qua nobis gratia Dei offertur, et fit testifi-
catio nos recipi a tota trinitate et in numerum sal-
vandorum adscribi.
Ut autem circumcisio semel tantum fiebat, in
cuius locum haec caeremonia in testamento novo
per filium Dei instituta est, sic singuli semel tantum
baptisandi sunt. Verum commemoratio de signifi-
catione et foedere pacto inter nos et Deum in doc-
trina poenitentiae, mortificationis et reliquis repe-
titur, ut decet, ac fideliter populo proponitur.
Quid autem illustrius dici posset, quam quod
| C 2 r | in verbis baptismatis proponitur, in hiis enim
verbis, quae minister ex ordinatione divina recitat:
Ego te baptiso in nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti, summa evangelii compraehenditur et per-
spicua haec est sententia: Testificor hac ablutione et
mersione te ablui a peccatis et recipi a vero Deo, qui
est pater domini nostri Iesu Christi, qui te per filium

unigenitum redemit teque Spiritu suo Sancto regere
ac sanctificare expetit. Tu igitur memor huius actio-
nis hunc verum Deum agnoscas et invoces eumque
ab omnibus commenticiis numinibus discernas et
certo statuas tibi tribui ea beneficia, quae tibi in
evangelio promissa sunt.
Interpretationem hanc non a nobis confictam
esse manifestum est, sed consencientem voci apo-
stolicae demonstrari potest. Divus enim Petrus apo-
stolus totam hanc actionem nominat stipulationem
bonae conscientiae erga Deum per resurectionem
Iesu Christi, qui est ad dexteram Dei34.
Tota emphasis in vocabulo stipulationis consti-
tit, quod monstrat Deum nobiscum foedus pacisci et
sanatis vulneribus conscientiarum nostrarum nos re-
cipi. Sic et nos vicissim cum Deo foedus facimus,
quod hunc verum Deum invocare velimus et statui-
mus per filium Dei resuscitatum ex morte et perpe-
tuo regnantem ad dextram Dei et interpellantem
pro nobis nos recipi et salvari. | C 2 v | Haec princi-
palis quoque causa est, cur professionem eam et ab-
renunctiationem, quae temporibus apostolorum et
subsequentibus recepta et usitata fuit in ecclesia et
nos retineamus, neque propter figmenta sacramen-
tariorum eam ex coetu ecclesiastico eiiciendam esse
statuimus. Scimus enim praeceptum Dei esse, ut ab-
negemus nosmet ipsos et eum sequamur35. In bap-
tismo ordimur initium sequelae. Nil ergo vetat, quo-
minus abnegemus et renunctiemus diabolo, mundo
pompisque eius et carni. Neque minus inclusive et
implicite eandem in verbis baptismatis contineri
manifestum est.
Huius rei manifestae sunt probationes. Cum
enim Christus dominus baptisma instituit, iubet an-
nunciare poenitentiam, quae nihil aliud est quam
mortificatio quaedam hominis, imo seria et non ficta
conversio ad Deum, ubi non fit responsio qualiscun-
que, sed teste d[ivo] Paulo36 corpus mortale destrui-
tur et una cum Christo crucifigitur.
Quid dicemus de eo, quod addit: Qui crediderit
et baptisatus fuerit, salvus erit37? Si mortificatio,
conversio, poenitentia et reliqui motus pii non ad-

34 1Petr 3,21-22. 36 Röm 6,6.
35 Mt 16,24. 37 Mk 16,16.

62
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften