Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Armgart, Martin [Bearb.]; Meese, Karin [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (24. Band = Siebenbürgen): Das Fürstentum Siebenbürgen - das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen — Tübingen: Mohr Siebeck, 2012

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30664#0200
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen

sint profuturae. Propter aliquos tamen, qui vero pie-
tatis zelo gloriam Christi quaerunt, nihil praeter-
mittere voluimus. Ac primum ex verbo Dei agno-
scimus et confitemur, quod institutioni coenae Do-
mini indignissimum sit, ubi minister in missa pri-
vata nullis aliis participantibus praeter desiderium
suum ex consuetudine sibi soli sumit ac retinet,
quod | B v | pluribus porrigi conveniebat, quemad-
modum verba Christi manifeste testantur: Accipite,
dividite inter vos24. Item: Bibite ex hoc omnes25. Et
sicut Christus minime baptisavit semet ipsum, sed
ab alio baptisatus est26, ita minister non sibi soli, sed
aliis ministrare sacramentum debet. Cum autem
quaestus et sustentationis gratia in ordine vicis suae
etiam cum fastidio sibi sumit, sequitur consuetudi-
nem sine testimonio sacrae scripturae introductam,
per quam irritum facit praeceptum Christi, qui hanc
coenam instituit pro pluribus27, maxime esurienti-
bus et sitientibus iustitiam28, remissionem peccato-
rum29. Nam qui nauseat super cibo illo, si sumpserit,
iudicium sibi manducat et bibit30.
Caeterum cum per doctrinam Satanae coenam
Domini finxerint esse sacrificium et opus bonum,
quod applicatum pro aliis ementibus mereatur re-

24 Lk 22,17.
25 Mt 26,27.
26 Vgl. Mk 1,9-11.
27 Mt 26,28 und Mk 14,24.
28 Mt 5,6.
29 Mt 26,28.
30 Vgl. 1 Kor 11,29.
31 Vgl. Nürnberger Ratsschrift, S. 442.
32 Dazu Apologie, S. 39-40: De participatione mensae Do-
mini. Sed fortassis a nonnullis criminamur, quasi missam
funditus sustulerimus et nullum illius vestigium habeamus.
Idcirco palam faciemus omnibus, quod missa secundum
ordinationem Christi nunquam sincerius neque maiore cum
veneratione apud nos fuerit celebrata, quam hoc tempore
peragitur. Quemadmodum suo tempore et loco testificabun-
tur omnes, qui formam religionis et caerimoniarum in nul-
la parte reprehensibilem ac vituperandam in ecclesia nostra
viderunt ac etiam deinceps visuri sunt.
Ceterum, quod aliquos movet articulos de participatione ce-
nae Domini sub utraque specie, praeter alias plerasque cau-
sas recordamur adhuc, quod quidam pii homines apud nos
superioribus annis flagrantissimo affectu communionem
corporis et sanguinis Christi domini petiverint et cum sem-
per et constanter illis denegaretur, postea in infirmitatibus
decumbentes, ubi sentiebant sese iam morituros, horrendis

missionem culpae et poenae et apud Deum omnia
possit, abominabilis impietas fuit et prophanatio te-
stamenti Christi, in quo nihil illi praestamus, qui
bonorum nostrorum non indiget, sed ab ipso sum-
mum bonum in remissionem peccatorum per fidem
accipimus. Ne igitur pestis istius absurdissimae opi-
nionis apud nos locum haberet, omnis opera est ad-
hibita, ut missa secundum institutionem Christi in
legitimam et ab apostolis observatam formam re-
stitueretur, ne promissionibus obliteratis et fide sa-
cramenti extincta per hypocritarum opus | B 2 r |
operatum turpissimae nundinationes exerceren-
tur31. Siquidem, ut nemo ex spectaculo baptismatis
particeps illius fieri aut pro aliis baptisari potest, ita
neque coena ab uno comedente percepta circum-
stantes spectatores potest saturos reddere, sed cui-
libet opus est proprio cibo etc.
[4.] De missa publica32
In celebratione missae (quantum fieri potuit) secuti
sumus ritum in evangelicis ecclesiis usitatum neque
ab illis temere declinandum iudicavimus, ne in sin-
gulis locis extarent diversae ordinationes, sicut hac-

exsecrationibus vindictam Dei iis imprecati sunt, a quibus
ipsis negatum praedictum sacramentum secundum formam
institutionis Christi. Quae res non paucis hominibus in
patria nostra innotuit et per iustam indignationem cotidi-
ano motu praecedens aspirante Deo potentius illud impe-
travit. Sed concedamus et hanc causam esse leviusculam,
tamen insuper compertissimum habemus ex relatione fide
dignorum testium et ex quibusdam impressis libellis, qui
iam per Transylvaniam circumferuntur, quod praesente
Caesarea maiestate et legato Summi Pontificis ceterisque
principibus ac imperialium civitatum legatis, omnium de-
nique Christianorum statuum et ordinum hominibus non
expectato generali concilio Ratisbonae [Erstes Regensbur-
ger Religionsgespräch 1541; vgl. Akten dt. Reichsreligi-
onsgespräche III] concorditer ab omnibus conclusum et
susceptum fuerit, ut observatio cenae Domini iuxta insti-
tutionem Christi sub utraque specie omnibus provinciis, ci-
vitatibus, oppidis et cuiuslibet conditionis hominibus ab
isto tempore debeat esse libera. Quapropter in eo negotio,
quod auctoritate Summi Pontificis, Caesareae maiestatis et
multorum aliorum magnorum ac prudentissimorum viro-
rum consensu semel determinatum est, pariter et ab omni-
bus permissum nemo potest nos iure arguere, quod sine li-
centia superioris potestatis quicquam in hac re privatim
egerimus.

182
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften