258
Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.
quem etiam pium agnoscimus et recipimus. Cujus
confessionis haec sunt verba: Et baptismus et coena
domini sunt pignora et testimonia gratiae, ut antea
dictum est, quae de promissione et tota redem-
tione nos commonefaciunt, et ostendunt, beneficia
evangelii ad singulos pertinere, qui bis ritibus
utuntur etc. Item, nec admittuntur ulli ad com-
munionem, nisi prius a pastore aut collegis ejus
auditi sint, et absoluti. In hac exploratione inter-
rogantur et erudiuntur rudiores de tota doctrina
et deinde absolutio promulgatur. Docentur etiam
homines sacramenta esse actiones divinitus in-
stitutas, et extra usum institutum, res ipsas non
habere rationem sacramenti, sed in usu instituto
in hac communione vere et substantialiter adesse
Christum, et vere exhiberi sumentibus corpus et
sanguinem Christi, testari Christum quod sit in eis,
et faciat eos sibi membra, et quod abluerit eos san-
guine suo etc. Omnia hujus articuli verba integra.
Hujus autem sancti mutuique consensus vin-
culum fore arbitrati sumus, convenimusque, ut
quemadmodum illi nos nostrasque ecclesias et con-
fessionem nostram in hac synodo publicatam, et
fratrum, othodoxas esse testantur. Sic etiam nos
illorum ecclesias eodem christiano amore pro-
sequamur, et orthodoxas fateamur. Extremumque
vale dicamus et altum silentium imponamus omni-
bus rixis, distractionibus, dissidiis, quibus evan-
gelii cursus, non sine maxima multorum piorum
offensione, impeditus est, et unde adversariis
nostris non levis calumniandi et verse christianae
religioni nostrae contradicendi occasio sit submini-
strata. Quinpotius paci et tranquillitati publicae
studere, charitatem mutuam exercere, et operas
mutuas ad aedificationem ecclesiae pro fraterna
conjunctione nostra praestare debemus.
Adhaec recipimus mutuo consensu, omni studio
nostris fratribus omnibus persuasuros, atque eos
invitaturos ad hunc christianum et unanimem
consensum amplectendum, colendum et conseruan-
dum, illumque alendum et obsignandum praecipue
auditione verbi (frequentando tam hujus, quam
alterius cujusque confessionis caetus) et sacra-
mentorum usu, observato tamen recto ordine, et
gradu tam disciplinae quam consuetudinis unius-
cujusque ecclesiae.
Ritus autem et ceremonias uniuscujusque
ecclesiae, liberos hac concordia et conjunctione
relinquimus. Non enim multum refert, qui ritus
observentur, modo sarta tecta et incorrupta existat
ipsa doctrina, et fundamentum fidei ac salutis
nostrae, quemadmodum et ipsa confessio Augustana
et saxonica de ea re docent, et in hac confessione
nostra, in praesenti synodo Sendomiriensi publi-
cata, id ipsum expressimus. Quamobrem consilia
officiave charitatis mutua inter nos conferre, et in
posterum de conservatione et incremento omnium
totius regni, Lithuaniae, Samogitiae, piarum, ortho-
doxarum et reformatarum ecclesiarum, tanquam
de uno corpore consulere polliciti sumus ac re-
cepimus. Et si quando synodos generales celebra-
bunt, nobis quoque significent, et ad nostras etiam
generales vocati, non gravatim veniant si opus
fuerit. Atque ut colophonem huic consensui et
mutuae concordiae imponamus, ad hanc fraternam
societatem conservandam tuendamque non in-
commodum fore putamus, in locum certum con-
venire, ubi una ex mutuis confessionibus, compen-
dium corporis doctrinae (improbitate hostium veri-
tatis ad id adacti) eliceremus, et in publicum
ederemus, ut invidorum hominum ora obturarentur,
cum maximo omnium piorum solatio, sub titulo
omnium ecclesiarum polonicarum reformatarum et
lithuanicarum et samogiticarum nostrae confessioni
consentientium.
Datis igitur junctisque dextris sancte pro-
misimus et recepimus invicem omnes, fidem et
pacem colere, fovere, et in dies ad aedificationem
regni dei magis magisque amplificare velle, omnes-
que occasiones distractionis ecclesiarum evitaturos.
Denique se immemores et oblitos sui ipsius, ut
veros dei ministros decet, solius Jesu Christi
salvatoris nostri gloriam promoturos, et evangelii
ipsius veritatem propagaturos, tum dictis, tum
factis, recepimus.
Quod ut foelix, ratum firmumque sit in per-
petuum, oramus ardentibus votis deum patrem,
totius consolationis et pacis autorem et fontem
uberrimum qui nos nostrasque ecclesias ex densis
papatus tenebris eripuit donavitque puro verbi sui
et sacrosancto veritas lumine, hancque nostram
sanctam pacem, consensionem, coniunctionem et
unionem benedicere, ad sui nominis gloriam, et
ecclesiae aedificationem velit. Amen.
50. Consignatio observationum necessariarum ad confirmandum et conservandum mutuum consensum Sendomiriae
anno du. 1570, die 14. April, in vera religione christiana initum inter ministros Augustanae confessionis et fratrum
bohemorum, Posnaniae eodem, anno 1570, Maji 20. facta, et a ministris utriusque coetus approbata ac recepta.
[Nach dem Drucke Thorn 1586. Vgl. oben S. 248.]
I. Consensum generalem Sendomiriensem, omnium ecclesiarum in regno Poloniae, approbamus
anno dn. 1570, die 14. Aprilis factum, de doctrina et fideliter recipimus, atque retinere, deo ad-
orthodoxae fidei, mutuaque concordia et pace juvante, pollicemur omnes.