262
Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.
deo, patre et filio cum spiritu sancto adeoque
deum non habent, et jam a nobis saepissime
colloquiis ac scriptis admoniti pertinaciter in
errore manent, nullum jam amplius cum ipsis
commercium (quamdiu sententiam suam tuentur)
habeamus, nullas disputationes ipsorum admittamus,
sed eos librosque illorum plasphemos, secundum
praeceptum spiritus sancti vitemus, ne alias
fundamentum religionis christianae, fidem firmissi-
mam de deo (in cujus nomine sumus baptizati)
subter nos commovere ac in dubium vocare vi-
deamur, et ne operibus eorum malis doctrinis
venenatis atque blasphemiis gloriam domini
oppugnantibus communicemus.
V. Quinto.
De choreis.
Disceptatum est in synodo de choreis, quibus
nonnulli patrocinari vellent, fingentes talem distinc-
tionem, quod aliae sint honestae alias inhonestae. Sed
omnium tam spiritualium quam secularium secundum
sacras scripturas suffragio (refutatis palliationibus et
excusationibus chorearum) prorsus eae sunt dam-
natae, ac vetitae omnibus veram pietatem pro-
fitentibus, non secundum carnem ambulantibus,
sed opera carnis spiritu mortificantibus, mundum
et ipsius vanitates non amantibus, ac Christum
quotidie cum cruce sequi conantibus.
VI. Sexto.
De ceremoniis praesertim in usu coenae domini,
mota quaestione: An eae in omnibus ecclesiis nostris
uniformes esse possent?, conclusum est ut secun-
dum morem primitivae ecclesiae libertati christianae
ceremoniae inter nos permittantur, monitis tamen
fratribus si qui sessione in sacra coena utuntur,
ut eam ceremoniam arrianabaptistis propriam re-
linquant.
VII. Septimo.
Hi articuli cum superius nominatarum synodo-
rum constitutionibus et canonibus in omnibus et
singulis punctis, ab hac generali synodo examinati
et solemniter confirmati sunt, ab omnibus tum
praesentibus ministris et patronis ac ecclesiarum
legatis, nomine suo et suorum, ultro tali poena in
violatores horum constituta. Nos patroni equestris
ordinis, si contra istos articulos quid commiseri-
mus, ut ministris privemur, atque aliis poenis
(secundum disciplinam ecclesiasticam) quae in per-
tinaciter peccantes sacris scripturis expressae sunt,
afficiamur. Nos vero ministri ut ab officio mini-
sterioque deponamur, ac etiam excommunicationis
in verbo dei descriptae poenam subeamus. Quod
ut ratum firmumque sit domini et fratres in hac
synodo praecipui, nomine suo et ecclesiarum ac fratrum
suorum omnium, exemplar actorum hujus synodi
Cracoviae, Calen. Octobr. M.D.LXXIII. manibus suis
subscripserunt, et etiam sigillis suis consignarunt.
52. Petricoviensis synodus generalis, anno
[Nach dem Drucke Thorn
Convenerunt ex omnibus regni provinciis
superattendentes confessionum cum senioribus et
numeroso coetu ministrorum, magnatum ordinis
senatorii et nobilium non mediocri frequentia.
Domino Petro Zborowio palatino Cracoviensi, et
domino Jacobo Niemojevio, cum Paulo Gilovio
(a synodo delectis) potissimas partes in regimine
synodi agentibus.
Conclusiones synodicae.
I. Quia nobis relatum est, conscribi in Ger-
mania a viris doctis harmoniam confessionum evan-
gelicarum, non improbamus omnino istud consilium
et laborem piorum hominum, nostrum consensum
Sendomiriae factum hoc modo promovere atque con-
firmare (corpore doctrinae ex confessionibus nostris
compacto) studentium. Sed postquam fuerit opus
id publicatum ac ad nos perlatum, deliberabitur a
nobis in alia synodo generali, num ei subscribere
debeamus.
II. Consensus Sendomiriensis, et caetera de-
domini M.D.LXXVIII. Junii die I., II. et III.
i 1586. Vgl. oben S. 249.]
inceps in synodis nostris generalibus constituta ac
recepta, summa cum alacritate ab omnibus appro-
bantur et confirmantur.
III. Disciplina ecclesiastica ut majori seduli-
tate inter nos exerceatur, et in omnibus justam
executionem sortiatur utile admodum et necessa-
rium esse decernimus.
IV. De ceremoniis potissimum in administra-
tione coenae domini. Exoptandum et optimum qui-
dem esset, ut per totum Poloniae regnum, in omni-
bus evangelicis ecclesiis iisdem ritibus sacra synaxis
celebraretur. Et certe non esset ea res adeo
difficilis, quo ad ipsos ministros et prudentiores
homines illico in unam certam formam consen-
tiremus. Sed quia vulgus ac homines simpliciores
mutatione rituum offenderentur, et ad ceremonias
suae consuetudini dissimiles omnino adduci non
possent, ac si cogerentur, eo forsan res deveniret,
ut disciplina ecclesiastica in eos extendenda esset,
qua quidem propter externos ritus homines pios
ferire, neque domini est voluntas, neque purioris