Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0281
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Synode von Petrickau vom 1.—3. Juni 1578
ecclesiae christianae mos, proinde ceremonias liber-
tati christianae donamns, ac permittimus, ut stantes
vel genua flectentes pii sacramentum corporis et
sanguinis Christi sumant. Sessionis vero ad mensam
domini, quia, praeter ritus in omnibus per Euro-
pam evangelicis ecclesiis vulgo consuetos, illi inter
nos primi autores extiterunt, qui omnia temere
in ecclesia immutantes et sine scientia Christum
quasi imitantes, a nobis ad arrianismum perfidi
transfugae facti sunt, quare hanc propriam ipsis,
(ut Christum ita et sacra ejus irreverenter tractan-
tibus) et tanquam minus honestam ac religiosam,
simplicioribusque admodum scandalosam ceremo-
niam rejicimus.
V. An aegrotis mortemque subituris sacra
coena sit exhibenda? Ita conclusum. Debere
omnes pastores docere et assuefacere auditores
suos, ut quotiescunque mensa domini pro omnibus
fidelibus in communi coetu apparatur, ad eam sin-
guli accedere non negligant. Adeoque nullas dila-
tiones facientes, nec ultimum vitae punctum ex-
pectantes, sed corpore et animo sani, sint semper,
secundum mandatum domini Jesu, parati, ac usu
ministerii ejus in spe vitae aeternae confirmati.
Tarnen et ea in re, ut conscientiis hominum non
dominemur, justis de causis id petenti aegroto, qui
mentis et rationis compos sit, non est denegan-
dum, verum diligenter et prudentissime explorata
ac erudita ipsius conscientia et quatenus id pro
circumstantia loci atque temporis fieri potest, ali-
quod fidelium collectis et una cum aegroto parti-
cipantibus.

— Synode von Wladislaw vom 20. Juni 1583. 263
VI. Constitutum est, ut nullus patronus re-
cipiat ac in ecclesia docere patiatur ullum mini-
strum, nisi qui esset a superattendentibus ac
senioribus nostrarum ecclesiarum legitime ordina-
tus ac missus, bonumque et certum testimonium
ab iis haberet.
VII. Siquidem unio facta est inter nos Hel-
veticae Augustanae et Bohemicae confessioni addictos,
liberum erit ecclesiae seu partonis coetus unius
confessionis, justis causis ac bono ordine, a super-
attendentibus alterius confessionis ministrum petere
ac ad se vocare.
VIII. Consonum est votum omnium, et res
judicatur ad aedificationem ecclesiae inprimis ne-
cessaria, ut aliquam generalem scholam in Polonia
habeamus, communi largitate dominorum patrono-
rum constitutam, quod quidem se effecturos do-
mini promte promiserunt, ex propriis bonis ,ad
minimum a singulis rusticis suis singulos florenos
conferre pollicentes.
IX. Decimas caeteraque bona templis dicata
domini patroni debent deo, ministris et usibus
ecclesiae fideliter reddere, si conscientia et fama
bona in domo domini frui volunt.
X. Sancitum est ut domini in suis ditionibus,
diebus dominicis prohibeant nundinas annuas et
septimanales. Item, conventicula in tabernis, com-
potationes, alearum , chartarum, et similes varios
lusus, concentus, musicorum instrumentorum usum,
atque choreas etc. Praesertim vero eo temporis
momento, quo concio et cultus divinus in templo
peragitur.

53. Wlodislawiensis synodus generalis.
[Nach dem Drucke Thorn 1586. Vgl. oben S. 249.]

Acta et conclusiones.
Synodicae die 20. Junii anno domini M.D.LXXXIII.
I. Prima actio erat de renovatione et con-
firmatione consensus Sendomiriensis, inter fratres
confessionis Bohemicae, Augustanae et Helveticae, ea
intentione, ut ista sancta concordia inter dictas
ecclesias semel constituta, et confirmata, deinceps
etiam inviolata ac integra permaneret, repressis
matuto consilio omnibus technis, quibus sathanas
nequissimus gloriae dei et nostrae salutis hostis,
dissidiisque et tumultuum autor, istam unionem
et pacem pulcherrimam inter nos turbare niteretur.
Quare ibidem personarum et partium quarun-
dam acta, consensui non penitus congruentia,
spiritu mansuetudinis ac ingenue sunt perpensa et
correcta. Atque ita eo firmius astrictum est vin-
culum pacis, ad conservationem sanctae concordiae
undique ratam et inviolabilem, secundum consen-
sum Sendomiriensum et caeterarum synodorum

constitutiones, in amore mutuo temporibus per-
petuis.
II. Conclusum, ut consensus Sendomiriensis,
cum consignatione Posnaniensi et actis atque
canonibus generalium synodorum nostrarum, hujus-
que Wlodislaviensis lingua latina et vernacula
publicentur cum subscriptione personarum, prae-
sertim praecipuorum seniorum.
III. Constitutum ut quilibet minister sibi com-
parethabeatque dictum libellum, consensum et
consignationem etc. complectentem, atque ita in
omnibus se gerat et concordiam tueatur, sub poena
ecclesiastica.
IV. De harmonia confessionum evangelicarum
(pio studio et solerti labore apud helvetios nuper
edita) in eam sententiam itum est. Siquidem nos
in Polonia et Lithuania etc. divino favore, habe-
mus certam concordiae nostrae norm am ac vinculum,
consensum Sendomiriensem etc. quo tanquam vexillo
pacis in unum domini exercitum conjuncti, foeli-
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften