Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0282
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
264

Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.

citer utimur, proinde isti harmoniae coeterisve con-
cordiae formulis subscribere, ac eas in nostras
ecclesias inferre, supervacaneum esse censemus.
V. Decretum est, ne quispiam audeat ullos
libros proprio arbitrio publicare. Sed illi libri
qui generalem ecclesiae doctrinam continent, cen-
surae superattendentium omnium confessionum et
seniorum praecipuorum subjaceant. Qui vero speci-
ficum aliquid tractant, a ministris senioribus
districtuum examinentur.
VI. Quod attinet ad ceremonias coenae do-
mini, sententia jam olim in Sendomiriensi synodo
agitata, et conclusio in generali Cracoviensi
atque Petricoviensi synodo facta ac repetita, in
hoc etiam Wlodislaviensis synodi consessu appro-
bata est, nempe, ne in usu sit sessio ad mensam
domini, in ullis hujus nostri consensus ecclesiis
Poloniae etc. Nam haec ceremonia (licet cum
caeteris libera) ecclesiis christianis et coetibus evan-
gelicis non est usitata, tantumque infidelibus
arrianis, cum domino pari solio sese collocantibus,
propria.
Cum itaque sessio potissimum occasione et
malo auspicio illorum, qui miserrime ex nobis
exciderunt, et dominum qui nos redemit abnegarunt,
in consuetudinem irrepsit aliquot nostris ecclesiis,
rogamus et hortamur omnes istos coetus et fratres
nostros in domino, ut sessionem commutent in
ceremonias nobis in ecclesiis evangelicis per Euro-
pam consuetas, scilicet ut administretur coena do-
mini stantibus, vel genua flectentibus (cum pro-
testatione contra artolatriam papistis consuetam)
quem utrumque ritum, prout in quibus ecclesiis
hactenus usitatus est, nobis liberos, sine scandalo
et vituperatione invicem relinquimus et appro-
bamus.
VII. Cum multiplicata sint gravia scandala et
enormia vitia, ebrietas, commessatio, prodigalitas,
ludi alearum et chartarum, avaritia, usurse, op-
pressio subditorum, erga proximos iniquitas non
reddens cuilibet quod suum est, circumventiones,
debitorum non solutiones, crudelitas, fastus, vesti-
tus luxuriosus, choreae, scortatio, maledictiones,
jurgia, inimicitiae, proximorum offensiones ac homi-
cidia, pigrities, otium et laborum ac negotiorum
propriae vocationis fuga, cultus et verbi divini in
coetibus piis levissimis de causis scandalosa inter-
missio, sacrae synaxis neglectio, admonitionum et
disciplinae contemtus, communionis idololatriae et
blasphemiae, respectu sui sive liberorum suorum
etc. non evitatio, quorundam etiam ab ariolis
sciscitatio, et incantatricum ac ejusmodi illusionum
variarumque superstitionum usus, et his similes
abominationes ac peccata verbo dei contraria, et
plurimum mali secum vehentia, proinde conclusum
est secundum divina in scripturis sacris decreta,

et piarum synodorum nostrarum constitutiones,
disciplina ecclesiastica, debitis gradibus, omnino
et serio contra tales (si qui in nostris coetibus
reperirentur, cujuscunque sint status et conditionis)
uti, cum excommunicatione pertinacium, ab usu
coenae domini, et ex coetu fidelium ejectione.
VIII. Synodum generalem nemo indicere debet
privato arbitrio, tantum ex communi sententia
omnium superattendentium et primariorum do-
minorum patronorum. Particulares vero liberae
sunt cuilibet seniori in sua dioecesi, consciis etiam
senioribus secularibus.
IX. Omnium quidem ministrorum ea cura
esse debet, ut singuli etiam posteritatis verae re-
ligioni prospicientes, exemplo prophetarum, do-
mini ipsius et apostolorum, habeant secum com-
morantes bonae indolis adolescentes, quos in usum
ecclesiae quantum possunt pane suo alant, ac
doctrina et exemplis, a primis unguiculis ad pie-
tatem et ad labores officii, informent. Maxime
vero id fieri necesse est a senioribus ministrorum,
quo etiam ii liberius domo a sua ecclesia ad caeteras,
pro necessitate functionum suarum proficisci possint.
Sancitum itaque est, ut in familia cujuslibet
senioris, unus aut duo etc. juvenes alantur’, sub-
sidio seu collecta (ut vocant) dominorum patrono-
rum sui districtus, praesertim vero, si quis senior
minister sit fortunae tenuioris.
X. Ut vero possit facilius et felicius con-
servari ac augeri seminarium ecclesiae dei, scholis
providendo, idoneos juvenes educando, ipsisque
ad literas colendas sumptus largiendo, obtulerunt
iampridem ea in re promtam suam voluntatem
domini patroni, ac superioribus temporibus in
quibusdam synodis ultro ab ipsis conclusum est,
ut quilibet dominus, ab unoquoque suo ruricola
seu rustico agrum habente det una vice florenos
singulos, ut ex ea summa collecta in usum discen-
tium, quotannis justis modis proventus suppeteret.
Quare serio rogat et obtestatur synodus omnes
dominos patronos in regno Poloniae et magno
ducatu Lithuaniae etc. ut tandem collectas, ad
erectionem et subsidium scholarum memoratosque
usus, conferre dignentur. AEquum enim et dignum
est, ut qui ex manu dei omnia ad dispensandum sibi
commissa habent, ad promovendam gloriam ipsius
non sint ignavi, praepostera ac sordida parsimonia ne
peccent, deumque ad iram et vindictam non pro-
vocent, et qui cives ecclesiae praecipui sunt, ac in
ea fructu ministerii Christi utuntur, sint ecclesiae
(quod sibi deus olim per prophetam de ipsis pro-
misit) nutritores, atque cum reliquis etiam tenuioris
sortis hominibus, in re ad omnes spectante, per
se, ac adversus impetum scandalorum admodum
necessaria, par onus ferant. Alias in hoc negotio
negligentes, duri ac inverecundi, justissime castigari
deberent disciplina ecclesiastica, quolibet ministro
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften