266
Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.
transgressores, hujusmodi disciplina a majoribus
nostris in generali Cracoviensi synodo instituta
est: ut minister et munere ministerii, et loco
privetur. Patronus vero, ut ministro multetur, et
contra ejusmodi excommunicatio vibretur. Hujus
tamen sanctae disciplinae ordinem juxta doctrinam
filii dei et apostolorum ejus ita illustramus.
Primum , ut quicunque in doctrina evangelii
dei, nobiscum non consentiat, et qui idololatriam,
aut haeresin amplectatur, denique qui concordiam
nostram dirimat, neque consensum nobiscum re-
tinere velit, poenam superius descriptam, sine ulla
dilatione reipsa sustineat. Qui vero in vita sua
committat peccata a deo prohibita, quae sunt
specifice enumerata in consignatione Posnaniensi
articulo X. et in Cracoviensi synodo, quibusdam
in locis, item in Vladislaviensi, articulo VII. is
post unam et alteram admonitionem et reprehen-
sionem, ab usu sacramenti arceatur; quod si non
resipuerit, publice in suo coetu excommunicetur.
Minister, qui officio suo juxta canones syno-
dales, aliqua in re non defungatur, aut disciplinam
non exerceat ac multo magis si offendiculum ali-
quod praebeat, post unam et alteram admonitionem
a superattendente et senioribus, ab officio usque
ad synodum districtualem suspendatur.
Patronus sive auditor, si sit vitiis deditus et
officio suo in canonibus synodalibus descripto,
desit, post admonitionem ministri, et seniorum
secularium, ab usu coenae dominicae removeatur,
quousque in synodo districtus sui reddet rationem.
Quicunque vero sacra communione, et usu
coenae dominicae, sine justis causis, et sententia
ministri sui non requisita abstineat, post tertiam
aut sane per decursum unius anni sacrae com-
munionis neglectionem, publice in coetu, aut in
synodo, juxta modum consuetum disciplinae sacrae
excommunicetur. Eidem poenae subjaceant, qui
coetus sacros audiendi verbi dei gratia cogi solitos
prorsus negligunt.
Item quicunque contra articulos praeteritarum
synodorum filios suos in scholas et academias
arrianicas, et alias, in quibus sincera evangelii
domini doctrina non traditur, tam intra quam extra
regnum mittat publice a coenae dominicae usu et
communione ecclesiae dei excludatur. Et si quis
nunc in iis scholis liberos suos habet, intra duo-
decim septimanas ab hac synodo Toruniensi eos
inde abducere debet, idque sub poena nominata.
Libros itidem arrianorum nemo ex fratribus
nostris citra consensum ministri in aedes recipere,
aut lectioni eorum occupari debet.
Ad extremum, quicunque in ecclesiis nostris
evangelicis noluerit uti voce ista sancta trinitas,
eum tanquam suspectum quod non sit recte fun-
datus in fide de deo patre filio et spiritu sancto e
coetu nostro excludimus.
In his ergo omnibus disciplinae gradibus in-
haerentes prioribus synodis superattendentum,
seniorum, patronorum et ministrorum fidem et con-
scientiam obligamus, ut hanc sanctam disciplinam
ex officio suo reipsa exequantur, veriti ne et ipsi
tum censuras ecclesiasticas, tum vero horrendas
judicii divini poenas incurrant.
Summatim autem de disciplina hanc con-
clusionem facimus. Si quis reperiatur, qui contra
officia christianitatis suae peccet, aut negligens et
remissus, tam invocatione sua, quam in disciplina
exequenda deprehendatur, tunc ut contra audi-
torem suum minister, ita contra ministrum super-
attendens cum senioribus ex disciplina juxta
canones synodales aget. Interim in gravioribus
negotiis salva cuique manebit provocatio ad syno-
dum districtualem; superattendens autem senior et
patroni in synodo districtus (citati a delatore
duabus ad minimum ante synodum septimanis) ut
de crimine, ita de neglectu officii et executionis
disciplinae justificare se, et disciplinae ipsi quoque
subjacere debebunt.
VIII.
Declarando decimum tertium consignationis
articulum, sic sentimus oviculas Christi, nullius
ministri, dominio et jugo ita subjici debere ut
justis intercedentibus causis et circumstantiis, non
liceat ipsis alterius coetus et ordinis ministrorum
opera uti; verbi gratia, ratione habita circum-
stantiae loci, et propinquitatis templi, et in simili-
bus occasionibus, aequisque rationibus et causis.
Quod si vero aliqui auditores scandala excitantes
et impie viventes, offensi disciplina et reprehen-
sione proprii pastoris, ab eo secedere et alterius
pastoris majoris licentiae et impunitatis peccandi
causa, curae se committere velint, hujusmodi, nulla
ratione alterius coetus minister recipere debet,
praesertim si ea de re a proprio illarum ovium
ministro admoneatur. Porro in talibus negotiis
necessaria sunt ministrorum colloquia et sincerae
de his consiliorum communicationes.
IX.
Nullus minister et senior spiritualis adole-
scentes, alumnos, et personas qualescunque pro-
motas a ministris aliorum coetuum ad se recipiat,
praeterquam si honestae suae dimissionis et liber-
tatis a propriis ministris testimonium et literas
fide dignas habeant et ostendant. Qui secus faxit,
ipso facto poena in Cracoviensi synodo expressa
tenebitur; tali enim transfugarum receptione ever-
teretur disciplina et bona educatio ac probatio
juvenibus et inexploratis hominibus admodum
necessaria quam plerumque improbi et impii
alumni declinare et coram ea fugere solent.