Synode von Thorn vom 21. August 1595.
267
X.
In indictione generali um synodorum non
videtur aequum, ut semper omnium superatten-
dentium subscriptiones requirantur, praesertim si
qui negligentes officium suum nobiscum conventi-
bus regni publicis non intersint, nec quenquam in
locum suum mittant, aut ad extremum hac de re
certiores facti, rem silentio involvant; tales enim
in eo passu suffragium suum amittunt. Idem judi-
candum, si quis superattendentum aliqua in re
conscius sibi sit criminis, et cognitionem synodi
metuat, is enim proculdubio nunquam in generalem
synodum consentiret adeoque ea nunquam a nobis
celebrari posset. Atque haec est declaratio articuli
synodi Wlodislaviensis octavi.
XI. De scholis.
Una schola generalis debet constitui in medi-
tullio regni, in loco apto. In districtibus quoque,
prout primariae, ita et particularibus scholis a coeti-
bus diligenter provideri debet.
XII.
Collecta ad fovendas scholas secundum Petri-
coviensis synodi canonem 8. item Wladislaviensis
synodi canonem 10. ab omnibus patronis ex pro-
pria ipsorum arca pro conscientia cujusque con- :
feratur, ut dent a singul is rusticis agrum excolen-
tibus, singulos florenos qualescunque fundos et
tenutas habuerint, ab aulicis autem et conductorum
agricolarum aratris in duplo, videlicet florenos j
binos, eamque pecuniam intra tempus quod ad
calendas Januarii anni sequentis intercedit, reddant
singulis collectoribus ad id in districtibus depu-
tatis. Haec autem pecunia debet asservari in certo
loco proprii districtus, ita ut aliquod ex ea emolu-
mentum cedat, quod communiter constitutum fuerit.
Illud autem converti debet, primum ad generalem
scholam deinde ad particulares, quae aliunde pro-
visionem habere nequeunt, et ad alias necessitates
ecclesiae; dei; ratio autem huius collecta; reddi
debet in synodo districtuali. Quod si quis ab-
sentium hanc collectum dare renuat, domini I
seniores et ministri, quilibet suas oviculas ad hoc
officium gloriae dei et aedificationi ecclesiae; ad-
modum utile hortari incitare tenebuntur.
XIII.
Dominorum seniorum secularium hoc quoque
est munus et proprium officium, ut inter fratres
negotia et facta de via exhortationibus suis re-
frenent, ad ordinem rectum in omni re bona et
ad pietatem deducant et inserviant, jurgiis et
litibus obviam eant, dissidia et controversias inter
fratres dijudicent et componant, ac pro viribus
pacem et charitatem inter domesticos fide foveant
in id incumbentes, ut quilibet frater Christianus
primum deo, deinde et proximo in omnibus offi-
cium debitum praestet, et quantum fieri potest, ne
per citationes ad jus et subsellia judiciorum mun-
danorum prodeat, juxta apertum hac de re spiritus
sancti decretum 1. Cor. 6. vers. 1. Quod si vero
intercedentibus causis inevitabilibus, ad citationes
et processum juris alicui ex fratribus, potissimum
autem miseris orphanis res devenerint, proprium
est d. seniorum talibus consilium suppeditare et
modum monstrare, ut quam rectissime hujusmodi
actiones sine conscientia; vulnere et damno ac
jactura sua possint expedire.
XIV.
Debent etiam domini seniores seculares dili-
genter intueri, quomodo se quisque in officio et
vocatione sua christiana gerat, et delinquentem
ac etiam post unam et alteram admonitionem ob-
stinatum fratrem deferre ad pastorem, ut super
eum rigor disciplinae extendatur, peculiariter vero,
si deprehendatur aliquis frater cujuscunque status
et vocationis a pecunia mutuo data, pecuniam vel
foenus verbo dei prohibitum aut usuram quocun-
que nomine appelletur accipere, et privatus pri-
vatum depeculari, talis si aliquoties ab iis et
pastore monitus non tamen desistat, publice in
coetu, aut in synodo excludatur. Idem sentiendum
de his qui impudice lascivia sua, aut simili pec-
cati genere offendicula in ecclesia faciunt.
XV.
Considerantes istud quam in mala et peri-
culosa devenerimus tempora, et quam toti christiani-
tati ferulae irae divinae immineant, denique quantas
coetus fidelium Christi oppressionum angustias
sustineat, animadvertimus rem apprime esse ne-
cessariam, ut iram dei publicis precibus cum je-
juniis et maceratione corporum in conspectu do-
mini concorditer omnes in omnibus ecclesiis nostris
evangelicis temporibus et diebus certis placare
studeamus. Ut vero ad hanc rem nova non quaera-
mus tempora, dies consuetos, quos vulgo angaria
vocant, hujusmodi jejuniis et precibus publicis,
quater in anno, dicamus. Interea tamen aliis quo-
que quam creberrimis jejuniis tam publicis ec-
clesiarum, quam privatis quorumvis fidelium, viam
praeclusam nolumus, quin potius ad ea exhortamur
et incitamus.
XVI.
Domini patroni praecipue autem seniores,
sedulam operam dabunt, ut sacrae aedes seu templa
34 *