Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0286
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
268

Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.

in quibus cultus divinus peragitur, non desolentur,
sed diligenter restaurentur et accurate ornentur,
citra tamen ejusmodi ornatum, qui ullam idolo-
latriae speciem resipiat, aut prae se ferat.
XVII.
Domini patroni in quolibet coetu, in duas
partes nominatim divisi, omnes cujusque partis
alternatim (relicta tamen singulis alterius quoque

partis veniendi libertate) ad conventus necessarios
sistere se debent, sub censura ecclesiastica.
XVIII.
De ceremoniis interea temporis conclusiones
praeteritarum synodorum non immutamus, sed cui-
libet coetui consuetas pro libertate christiana re-
linquimus, et an eae in unam eandemque formam
redigi queant,, ad futurae generalis synodi de-
liberationem rejicimus. Finis canonum.

B. Die lutherischen Synoden Gross-Polens.

55. Synodus Gostinensis, celebrata anno domini MDLXV die decima
magnificis ac nobilibus viris, atque item rev. verbi dei ministris,
[Nach Thomas, Altes und Neues u. s. w. S. 11—21.

Cum magnifici generosi nobiles spectataeque
probitatis quidam viri, qui membra verse ecclesiae
sunt, cum venerandis fratribus, verbi dei ministris,
in synodo in civitate Gosthin legitime congregata
convenissent, ac de variis rebus, quae modo ec-
lesiae dei huic, quae magnae illi ac publicae confessioni
Augustae Vindelicorum Carolo Imperatori Christiano
exhibitae, ut dei consonae verbo, jam diu nomen
subscripsit, utiles ac necessariae essent, deliberassent,
visum est omnibus, ut id, quod dei spiritus, mini-
sterio ex ea quidem fideli ac diligente delibera-
tione eruissent, in acta et articulos referretur, quo
omnes cujuscunque illi homines ordinis fuerint, et
posteri etiam cognoscerent, bas ecclesias, in regno
hoc inclyto Poloniae, dei beneficio, multis jam ab
annis excitatas, ac repurgatas, non suam priorem
mutare confessionem, nonque multis sectariis, qui
variis molitionibus, dolo ac praestigiis satanae con-
structis hujusque has ecclesias turbarunt, ac tur-
bando subruere conati sunt, cedere, sed firmiter
suae, quam semel amplexae sunt, adhaerere fidei,
ldque maximo cum (quod jam auspice Christo ex-
periuntur) et augmento et aedificatione, licet indies
multi monstrosi adversarii emergant, qui subinde
novos conatus ad remorandum et elevandum hujus
beatitudinis divinitus collatae cursum subornent ac
adhibeant. Quae quidem acta articuli, de quibus
diximus, in hunc jam, opitulante Christo Emanuelo
nostro, sequntur modum. Ut vero dexterius ac
facilius, veluti in quadam eluceant tabella sintque
cuilibet ad percipiendum expositissimi, eos in tres
distinguimus partes: et priorem quidem de rebus,
secundam vero de personis, postremam de actioni-
bus statuemus, et quantum res convenit, illas sub-
stantiales et accidentales faciemus; personas item
spirituales et seculares; similiter actiones internas
et externas. De quibus articulatim adumbrabimus,

quinta Junii, praesentibus multis
descripta per Erasm. Glicznerum.
Vgl. oben S. 252.]
brevibus quidem, quoad plenior ac uberior, deo
volente, confessio nostrarum ecclesiarum prodibit,
in qua professionis nostrae cuilibet parebit latior
ac uberior explanatio: In quo deus propter no-
minis sui sanctificationem et nostram omnium
salutem nobis adesse velit! Amen.
Prima pars articulorum synodi
Gostinensis.
De rebus.
Art. 1. Puritatem doctrinae evangelicae, nec
non administrationis sacramentorum uno spiritu
profitemur omnes; abhorremusque, ac damnamus,
qui diversum sentiunt ac docent.
Art. 2. Caeremonias in ecclesiis nostris de-
coras ac utiles retinemus, deformes et otiosas re-
jicimus ; vestitus, cantiones, materiam lectionum,
et similia christianae libertatis esse, dicimus, non,
ut fieri non debeant, sed ut illis libere hoc vel
illo modo tempore, loco uti liceat, non tamen
temere, sed cum consensu totius ecclesiae.
Pars II. de personis.
1) Spiritualibus.
Art. 1. Seniores vel superintendentes duos
in ecclesiis nostris per impositionem manuum et
orationes, electos a tota ecclesia, habemus.
Art. 2. Pastores item, sive concionatores,
diaconos et ludimoderatores. Et pastores, quidem
nequaquam ecclesiis gubernandis praeficimus, nisi
probe sanorum teneant verborum formam, vitam
irreprehensibilem ducant; et quibus coelebs vita
incommoda fuerit, matrimonium liberum facimus.
Hi denique, postquam fuerint ad praedicandum
dei verbum et sacramenta administranda electi et
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften