270
Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.
cognitione, puram restituere et falsam antiquare,
idque exemplo Iosuae, qui populo Israelitico per-
misit praelegi librum Deuteron. Davidis, qui ad
arcam domini constituit Levitas, Ianitores et Sacer-
dotes certos, qui ministrarent domino; Salomonis,
qui sacerdotum officia ordinavit juxta vices certas
et tempora; similiter Iosaphati qui studium re-
ligionis apud Judaeos corruptum reformavit, mittens
insuper anno tertio regni sui aliquos ex suis prin-
cipibus in Iudaeam, qui legem dei populo pro-
ponebant; postremo Constantini, Gratiani, Theo-
dosii et aliorum, quibus pura religio semper
maximae curae fuit.
Art. 2. Sint doctorum et pastorum purae
religionis fautores ac nutritores . . . Ministros
C. Die reformirten und böhm
56. Die Synode von Xions. Vom 14.—19. S
[Nach Dalton, Lasciana.
De superintendente conclusum est. Super-
intendens non erit alicui parochiae alligatus, verum
liber erit a cura parochiali, ut visitationem ec-
clesiarum exequatur et quoties vocatur ab aliqua
ecclesia juxta exigentem necessitatem praesto
veniat liber ab omnibus impedimentis. In visita-
tione vero haec summo studio aget: 1. exquirat,
quanto pietatis studio patroni seu viri generosi ac
nobiles suscipiant evangelium et quantum sancti-
ficent et quomodo praesint suis subditis lumine
justitiae et sanctitatis; item quanta cura incumbant
cum pastore in promovenda gloria dei, si non sunt
oppressores subditorum, si non premunt aliqua
angustia pios ministros. Si inveniuntur peccantes,
tunc cum omni lenitate admonendi sunt tamquam
patres, quorum interest primam aciem in ecclesia
omni pietate ornare. Si non obediunt superinten-
denti et pastori, tunc per seniores ex plebe seu
ordine nobilium electos admonendi erunt; si et
his non parent, tunc in synodo provinciali hortandi
sunt et severius admonendi. Si non stant ad-
hortationi synodali, tunc per gradus disciplinae
excommunicentur, ut sibi ecclesia ab hujusmodi
incorrigibilibus caveat et a communione eccle-
siastica penitus priventur. — 2. Superintendens
ministri officia diligentius examinabit a) de genere
doctrinae, ne quid hereticum seu novum obtrudat
ecclesiae, ut in omnibus puritatem doctrinae servet;
b) examinandi sunt auditores, quantum in illis
profecerit minister per suum laborem, an utilis
sit in aedificando necne; item quam studiosus in
adhortando et admonendo, si privatas servet ad-
monitiones; c) de moribus ministri diligentius in-
quirat, non ex susurronibus, sed a viris fide dignis,
evangelicos pios et doctos viros sine evidenti causa,
idque non propria autoritate freti, sed consilio
cum superattendentibus habito, a suis non remo-
veant ecclesiis. Et si aliter fecerint, publice
corrigantur.
Art. 3. Bona, quae sunt antiquitus ecclesiis
collata, non ad civitatis, nec ad privatos usurpent
usus, sed suis illa ministris tradant; et si quae
ablata sunt, iterum restituantur.
Et hi quidem sunt articuli, quos succincte de
rebus, de personis actionibusque, in ecclesia dei
versantibus delineavimus, quantum praesentis ne-
cessitatis ratio postulavit. Oramus deum omni-
potentem, quo haec omnia in nostris ecclesiis et
tueri et conservare velit. Amen!
ischen Synoden Klein-Polens.
September 1560. A. Auszug aus dem Protokoll.
S. 522 f. Vgl. oben S. 251.]
si diligenter incumbit publicis precibus, si bene
praeest domui suae. Si quid peccatum est a mini-
stro, mox a superintendente admonendus est et
corrigendus emendandusque; si vero publicum
peccatum est, tunc cum reliquis senioribus hortan-
dus et emendandus est; si non frugescit in aedi-
ficando domum domini ad aliam vocationem trans-
ferendus est, si non resipiscit a sui vitiis deponen-
dus. Accusatio tamen non recipienda est adversus
ministrum nisi sub duobus vel tribus testibus.
Presbyterorum officia seu seniorum ex nobili-
tate electorum: 1. ut custodes sint oculati mini-
strorum; 2. ut in omnibus sint adjumento ministris,
maxime vero in adhortationibus; 3. ut negotia politica
componant inter fratres, puta dissidia omnis generis,
ne nomen Christi male audiat propter jurgia fide-
lium fratrum; 4. sint prima lumina in acie eccle-
siae et exemplaria subditis suis ad omnem pietatem,
sanctimoniam, charitatem, sobrietatem , justitiam ;
5. ut pauperum curam habeant; ex istis enim
diaconi constitui debent, qui omni cura publicas
scholas, ludimagistros ptochotrophiaque curent, ut
sint nutrices Christi domini. Notandum est propter
vitium mundi, qui semper in malitiam proclivis
est. Cavere debent presbyteri ex plebe, ne tantam
sibi usurpent autoritatem in ministros verbi, ut
illos pro suis mancipiis habeant et tyrannidem suam
furoremque superbiae suae in illos exerceant.
Sciant illis autoritatem collatam esse a domino
ministros arguendi adhortandi impendendique. Pro-
phetae enim arguebant peccata regum et apostoli,
dominus vero prophetas falsos; verum ecclesia
Christi domini habet autoritatem sal insalsum eji-
ciendi foras et conculcandi.