Ordo ecclesiasticus in unitate fratrum Bohemorum.
285
3. Ipse copulandi actus publice fit, ubi (prae-
misso aliquo sacro textu, et ex eius occasione de
coniugii ratione monitis utilibus). neogami evocan-
tur, coram coetu praesente, actorum istorum futuro
teste, quam libere, Gen. XXIV. 57. 58. quamque
legitime coeant, interrogantur, voto coniugali sibi
invicem (ad indissolubilem mutui amoris et fidei
nexum) obligantur, a ministro, dextris prehensi,
legitimi coniuges pronunciantur, verbisque Christi
(quod deus coniunxit homo ne seiungat. Matt.
XIX. 5. 6.) in nomine patris, et filii, et spiritus
sancti confirmantur.
4. Fiunt vota pro neogamis ad deum.
5. Neogami in spem divinae benedictionis
eriguntur, eaque ipsis nomine dei confirmatur,
praesentes vero omnes ad pie, modeste, temperan-
ter convivandum (ebrietate, scurrilitate, choreis,
aliisque scandalis semotis) admonentur.
VI. Forma aegrotos visitandi mortuos-
que funerandi.
In morbo gravi constitutus nostrorum aliquis
ecclesiae precibus sese commendat; quae pro ipso
fiunt, lac. V. 14. 15.
2. Visitatur a ministro, Matt. XXV. 36. verbo
dei primum poenitentiae commonefit,Ies.XXXIlX. 1.
tum ad fiduciam misericordiae et salutis erigitur.
Monetur insuper, ut quicquid deus de ipso dispo-
nere voluerit, paratus sit ad utrumque, Phil. I. 23.
confidatque postquam in fide filii dei vixit, non
iturum e morte in iudicium, sed in vitam aeternam.
3. Si eucharistiae usu adhuc in spiritu
roborari petit, non abnuitur; advocatis tamen aliis
quibusdam, ut vere sanctorum communio sit.
In funeribus deducendis pius alibi quoque
usitatus mos servatur; ut nimirum pastor, cum
iuventute scholastica, cantu deducant mortuos fideles
ad sepulturae locum, ibique funebri concione pro
re nata praesenti populo (ex verbo dei) propona-
tur, quod institutioni, solatio, cantioni, serviat.
VII. Consuetudo circa dies festos.
Inter dies festos primam tribuimus dignitatem
septimo diei, dominico, quem arbitramur nemini
hominum ad operas externas et serviles, ullo etiam
libertatis christianae praetextu adhibere licere. ld-
que propterea, quod institutionem eius non pro
ceremonia, sed pro parte moralis, aeternum in-
violabilis, legis agnoscimus. Quoniam,
1. Ante ipsam scriptam legem iam inde ab
orbe condito institutus, et quasi universo mundo
indictus, peculiarique benedictione consecratus est
Genes. II. 3.
2. ln ipsa quoque lege diem septimum, non
inter ceremonialia instituta reperimus, sed in
ipsissimo decalogo, qui non a Mose, ceremoniarum
et umbrarum promulgatore, sed ab ipso deo coeli-
tus, voce maiestatis promulgatus, et in tabulis
lapideis digito dei scriptus fuit, Exod. XX. 8. 22.
XXXI. 18.
3. Non reperimus ullum praeceptum toties
per legem et prophetas repetitum, et tantopere
efflagitatum, ut praeceptum de sabbato. Non veri-
simile est deum ceremoniam tanti facere potuisse,
praesertim protestatum, non se requisivisse cere-
monias, Psalm. L. 8. Ier. VII. 22. 23.
4. Nusquam deus toties ad proprium exem-
plum provocat, ut in hoc praecepto : quia nempe
ipse quievit ab opere suo externo, ut et nos quie-
scamus, Exod. XX. 11.
5. In huius mandati violatores tantopere deus
exardet, ut eos simpliciter morte tolli velit, Exod.
XXXI. 14. Num. XV. 35. Observatoribus contra,
huius et aeternae vitae praemia pollicetur, Ies.
LVI. 2. et LIIX. 13. 14.
6. Nec abscondit rationem deus, cur tam
ardenter hoc desideret a populo suo. Quia, inquit,
hoc signum est inter me et vos, per generationes
vestras, me esse Iehovam, qui vos sanctificat.
Exod. XXXI. 13. Ezech. XX. 12.
7. Ideo Christus, quamvis dominus sabbati,
Marc. II. 28. sabbatis tamen feriabatur, non qui-
dem pharisaico ceremoniali ritu, sed ita ut semper
fere sabbatis verbum dei doceret, operaque miseri-
cordiae aegrotos restituendo, exerceret, Luc. IV.
16. 17. Similiter apostoli translata sabbati gloria
in primum diem, accurate dies illos observabant,
ad cogendos nimirum coetus sacros, in illisque
habenda pietatis exercitia, adeo ut saepius vesperi
etiam, et ad noctis medium, una congregati per-
durarent, 1. Cor. XVI. 1. Actor. XX. 7. 10. unde
et nomen ei, dominici diei indiderunt, Apoc. I. 10.
Sanctificamus vero diem dominicum hoc modo.
1. Quiescendo a laboribus externis, a vec-
tando nimirum, baiulando, et tractando, quae ad
victum et opificia externa, negotiatiouemque,
spectant, ut famulitium quoque, et iumenta, tran-
quillae respirationi vacare possint, Exod. XX. 10.
Nehem. XIII. 15. Magis vero abstinendo ab operi-
bus carnis, ebrietate, choreis, alea, otiosis divaga-
tionibus, et nugis, itemque a nuptialibus conviviis,
nundinis, et mercatibus. Sed et hoc moris erat
(praesertim sub magistratu ecclesiae patrocinante)
ut die sabbati dominicum praecedente mature, ante
solis occasum, omnes a laboribus externis de-
sisterent, et cum aduentante vespera, diei deo
sacratae sanctificationem auspicarentur.
2. Tractando spiritualia et divina’, decan-
tando nimirum hymnos; et legendo scripturas, iam
ipso sabbato vesperi, mane autem et toto dominico
die, coetus frequentando, sacra meditando et agendo,
non semel tan tum vel bis, sed (ut ante dictum)