Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0304
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
286

Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.

quater vel quinquies. Quia enim deus totum hunc
diem a censu aliorum exemit, sibique soli, tan-
quam sanctum suum diem, attribuit, Exod. XX.
9, 10. Isa. LIIX. 13. convenientissimum putabant
maiores nostri, si potior eius pars in communi
fidelium congregatione transigatur, eaqne ratione
supervacaneis divagationibus, otio, vanitatibus aliis
(quas deus a sancto die suo abesse vult, Ies. LVIII.
13.) praecavendis, occasio sit. Ideo etiam a re-
videndis reditibus, recognoscendis accepti et ex-
pensi tabulis, a debitisque exigendis dehortamur,
ut omnes temporariorum potius obliti aeterna
meditari discant, Heb. IV. vers. 9.
Celebramus praeterea praecipuorum Christi
operum memoriam certis diebus, nempe aduentus
(seu incarnationis) nativitatis, mortis, resurrectionis,
ascensionis, spiritus sancti missionis, item circum-
cisionis, epiphaniae, transfigurationis. Praeterea
apostolorum et aliquot martyrum dies, sed hos
eadem christiana libertate qua ceteri memoriae
solum causa, et in occasionem constantiae atque
patientiae exempla in martyribus proponendi, at-
que subinde aliquid utile populum admonendi,
Heb. XIII. 7. Peracta enim concione, et precibus,
aeque ut ceteris diebus ad operas omnes se con-
ferunt, Exod. XX. vers. 9.
VIII. Ritus circa dies precum, seu
supplicationis publicae et solemnis.
Quater anno, seu trimestri quovis, certos dies
observamus, ad redintegrandum in populo poeni-
tentiae studium. Ubi (die mercurii et die veneris)
congregatus diligenter populus e verbo dei, pro
temporum necessitate, instituitur, tum peccatorum
fit confessio, deique misericordia, poenarum cum
deprecatione, imploratur, ut deus ecclesiae pacem,
operarios fideles, nutritios pios, concedat, concessos
spiritu sapientiae et consilii gubernet; lapsos et
aberrantes convertat et erigat, in fidelium quoque
gentium misertus ecclesiae suae aggreget. Et quia
dies illi nobis poenitentiales dicuntur, admonetur
populus resipiscentiae verae, ieiunii, sobrietatis,
eleemosynarum, Matt. V. 44. 45. et IX. 38.
1. Thess. III. 1. Et ut toto die in domibus suis,
vota et suspiria ad deum repetant; praesertim
hora meridiana, pomeridiana, vespertina, quisque
paterfamilias cum suis.
IX. Ritus ieiuniorum.
Docemus ieiunium consistere, non in ciborum
delectu, sed abstinentia ab omni cibo et potu,
somnique etiam evitatione, ad certum tempus:
saltem ad vesperam usque, nisi alicuius valetudo
non ferat.
2. Non usurpamus id opinione meriti, aut
cultus divini partem; sed ut carnis mortificandae,

humilitatisque et super peccata contritionis, ex-
citandae, medium; et ut ad divina meditandum
mens sit sedatior, Zach. VII. 5. Isa. LIIX. 5.
3. Eiusmodi ieiunia indicare solemus.
1. Diebus precum solemnium, ut modo dic-
tum est.
2. Instante aut ingruente periculo quopiam
belli, pestis, persecutionis, vel unius etiam eccle-
siae, aut hominis.
3. Cum ministri ecclesiae deligendi et ordi-
nandi sunt in synodis.
Stimulamur vero ad usurpanda eiusmodi ie-
iunia, tam exhortationibus, quam exemplis scrip-
turae sacrae, Ioel. II. 12. 15. 2. Cor. VI. 5.
Psal. XXXV. 15. Ion. III. 8. Act. XIII. 3.
X. De eleemosynis.
Has ut ultroneas oblationes inferunt auditores
aerario ecclesiastico, pro voluntate sua, in usum
pauperum fidelium, Luc. XXI. 1.
2. Id vero ut liberum est quoties alicui al-
lubescit, ita coniunctim non nisi diebus precum,
et ieiunii, sacraeque communionis, atque si extra-
ordinarie necessitas ingruat, colligi solent, 1. Cor.
XVI. 1.
3. Erogari autem solent et distribui inter
pauperes, pro necessitate cuiusque, sive quosdam
in procho-trophiis nutriendo et convestiendo, sive
alias morbis vel aetate confectis, opis aliquid sub-
ministrando.
4. Quaelibet ecclesia suas habet eleemosynas,
quibus suis pauperibus succurrat. Si quae autem
egentior sit, quam ut suis pauperibus sufficiat, ex
aliis ecclesiis aliquid impertiri solet, ut iuxta
apostoli praescriptum, aliorum abundantia suppleat
aliorum defectum, 2. Cor. IIX. 14.
5. Neque eleemosynae nomine id solum nobis
venit, quod in aerarium ecclesiae deponi solet;
sed omnia quoque misericordiae opera. Nempe
quicquid humanitatis in Christi nomine proximo
quis exhibet, cibum, potum, vestem, habitationem,
medicamentum, aliaque vitae necessaria praebendo.
6. Ad quas eleemosynas homines excitari
solent doctrina scripturarum, quae ad eas ex-
hortantur et instruunt, iisdemque praemia largissima
promittunt, Deut. XV. 7. 8. Prov. XIX. 17.
Math. VI. 3. 4. Luc. XIV. 12. 14. Hebr. XIII. 16.
Cap. IV.
De ordine domestico ministrorum.
Pastores fratrum in domibus suis secum ad-
olescentulos, honeste natos, bene a parentibus
educatos, et quod ad ministerium animum applica-
turos spes sit, antiqua consuetudiue alunt, litteris
divinis et pietati imbuunt, ad moresque honestos
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften