Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0364
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
346

Das Herzogthum Pommern.

deus summa maiestas condiderit coelum et terram
etc. Soli autem vere christiani credunt, hunc deum
summum esse patrem, et se esse filios. Adprehen-
dunt enim fide Christum, in quo solo patrem
habent, extra quem deus non invenitur. Deum
nemo vidit unquam. Unigenitus filius, qui est in
sinn patris, ipse enarravit, id est revelat patrem,
suo predicato evangelio.
Patrem nemo novit nisi filius, et cui voluerit
filius revelare suo spiritu sancto per evangelium.
Nam multi audiunt et legunt evangelium, qui
tamen non credunt. Haec qui non norunt, adhuc
sunt sine fide; non ergo mirum, quod pro suis
iusticiis, id est, stercoribus humanis disputantes,
non possunt intelligere, sola in Christum fide nos
iustificari. Quos queso ordines, quas religiones et
observationes duxeris huic iustificationi addendas?
Hic est unicus ordo, una religio et certa salus,
credere in Christum Jesum, quod ipse solus, qui
crucifixus et mortuus est pro nobis, est nostra
sapientia, iusticia, sanctificatio et redemptio; et
qui gloriatur, non in se, sed in domino glorietur.
Nostrum est peccatum et damnatio, et omnes
sumus sub lege, nisi liberemur. Christus autem
credentibus est iusticia et propiciatio et salus
aeterna. Hic liberat a lege, peccato et morte et
constituit nos, ut simus sub gratia, agnoscamus et
invocemus patrem. Haec est religio prophetarum,
martyrum, sanctorum et omnium vere christiano-
rum, ut gloriatur Petrus acto. 10. Huic, inquit,
Christo omnes propbetae testimonium perhibent
etc. Haec est sincera et sancta apostolorum doc-
trina, a Christo coelitus orbi mandata et prodigiis
spiritus sancti confirmata, unde canimus: Credo
unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam.
Sectas non agnoscit ecclesia, etiamsi voverint et
iuraverint suas impietates se servaturas contra
votum et sacratissimum baptismi pactum, sed dicit
cum Paulo: Nemo sit mihi molestus. Non aspernor
gratiam dei; nam si per legem est iusticia, ergo
Christus gratis mortuus est, qui dilexit me et
tradidit semetipsum pro me. Cui hoc praecium
redemptionis non satis- est, querat aliud, sed in-
fernum inveniet.
Egregii isti disputatores ne hoc quidem in-
telligunt, de quo disputant. Nam contentio non
est, num sol, luna, lapides aut trunci aut alia
iustificent, sed tantum contentio est de iusticia
fidei et iusticia operum coram deo. Hic spiritus
sanctus in cordibus fidelium et expresso verbo dei
negat operibus coram deo iusticiam, utcunque alio
pertineant sancta opera, quae quisque secundum
suam vocationem facit, verbo dei commendata;
nugas et excogitatos cultus abominatur deus, cum
pro iusticia suscipiuntur. Quid ergo peccant, qui
docent: Sola fide nos iustificari? siquidem non
iustificamur operibus coram deo, id quod hipo-

critarum conscientiae tandem cogentur fateri vel
sero. Sic enim ait Paulus: Non ex operibus
iusticiae, quae feceramus nos, sed secundum suam
misericordiam salvos nos fecit per lavacrum re-
generationis et renovationis spiritus sancti, quem
effudit in nos opulente per Jesum Christum, salva-
torem nostrum, ut iustificati illius gratia, haeredes
efficeremur iuxta spem vitae aeternae. Hic est
indubitatus sermo. De operibus vero bonis, non
de monachorum nugis post heac verba Paulus sic
addit: De bis volo, ut confirmes, quo soliciti sint,
et bonis operibus praesint, qui crediderunt deo.
Haec enim sunt honesta et utilia hominibus. Lege
epistolam ad Titum, unde ista citavimus, et videbis,
quae bona opera dicat singularum condition um.
Sectas autem nostrorum non novit, sed excommuni-
candos censuit, qui curiosa agerent et pro his
victum sibi ab aliis deberi contendebant. Bone
deus, quot excommunicatos hodie pronunciat spiritus
sanctus hisce Pauli verbis! Fere omnes papista-
rum ordines non solum curiosa id est pon ne-
cessaria agunt, sed etiam ea, quae prohibita sunt,
et verbo dei et fidei christianae contraria et
haec ipsa venditant seductores seductis pro
religione et maxima sanctitate et vorant non solum
domos viduarum, sed etiam ditiones principum.
Sed quid prodest sanctitatem jactare et apud deum
esse excommunicatum et ad infima tartara dam-
natum? Spiritus sanctus per praedicationem evan-
gelii etiam hodie mundum arguit de peccato in-
fidelitatis et de justitia et de judicio. Sed mundus
non credit. Verum de justicia fidei et de operibus
bonis docendi sumus ex sacra scriptura. Qua de
re nunc editi sunt insignes libri et pii tractatus,
ut non opus sit, bic omnia repetere. Vide tantum,
ne statim haereseos damnes, quod non intelligis.
Sed omnia, ait Paulus, probate; quod bonum est,
tenete. Quomodo probabimus, nisi verbo dei et
fide cbristiana? Quis vero fecerit nostras sectas,
ipsae viderint. Paulus eis duas notas inurit:
Prohibent, inquit, honestas nuptias et cibos. Unde
cognoscantur, esse homines, qui defecerint a fide,
addicti spiritibus errorum etc. Haec duo sunt
nostris nunc unica sanctitas et religio angelorum.
Qui vero pro Christo contra docent, habentur
haeretici. Sed Paulus ibidem dicit: Haec docens
■eris fidelis minister in domino. Amen.
Haec omnia eo dicimus, ut sinceritatem fidei
nostrae agnoscentes, sincere etiam confiteamur
eandem. Atque huc pertinet, quemadmodum
dicere coepimus, ne quid de sanctis, aut alias
impium, id est, quid fides christiana et evangelium
gloriae dei non sustineat, cantemus. Indignatur
hodie hipocritarum vulgus, se a laicis damnari
verbo dei. Sed christiani sumus, qui Christum
confiteri debemus, et non sustinere, ut blas-
phemiarum et abominationum papisticarum simus
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften