Pia ordinatio caeremoniarum 1535.
347
participes. De verbo dei loquor, nam quod vel
simultatibus vel seditionibus apud plerosque in hac
causa agitur, probare non possumus.
Quis queso fidelium posthac audire poterit
hanc blasphemam invocationem, non tam ad beatam
virginem Mariam, quam contra eam factam: Solve
vincula reis, profer lumen caecis, mala nostra pelle,
cuncta bona posce? Beatam quidem dicere debent
omnes generationes sanctissimam dei genitricem,
quod virgo conceperit de spiritu sancto et facta
est mater dei et bominis, salvatoris mundi, non
suo merito sed gratia dei. Quemadmodum angelus
ei dixit: Invenisti gratiam apud dominum, et
Elizabet, eius fidem commendans, Beata, inquit,
quae credidisti, quoniam perficientur in te omnia,
quae dicta sunt tibi a domino. Haec sunt maxima,
ob quae beatam eam dicimus. Sed insania et
infidelitas facit ex ea deum, quia invocat eam;
postulat ab ea remissionem peccatorum, Illumina-
tion em mentis, salutem animae et corporis. Mirum,
quod in hanc horrendam caecitatem licuerit nobis
pervenire. Sed ita fieri necessarium est, amisso
lumine Christo, ubi homines defecerunt a fide etc.
Similiter et alios sanctos impudentibus men-
daciis et blasphemiis cantando gravare, certe non
honorare nituntur. Ut quando canunt de beato
Nicolao: Beatus Nicolaus, jam triumpho potitus,
vovit suis famulis prebere caelestia commoda, qui
toto corde poscunt eius petitiones. Illi nimirum
tota nos devotione oportet committere, ut apud
Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Quos
quaeso famulos habet Sanctus Nicolaus, vel
Augustinus, vel Franciscus etc. ? An non Christus
dixit contra diabolum, esse scriptum, dominum
deum tuum adorabis et illi soli servies? Ubi et
quando Beatus Nicolaus vovit suis famulis prebere
coelestia commoda? Mendacium est. Quid reliqua
sunt, nisi fides et fiducia in Nicolaum, qui nobis
conciliet Christum, cum tamen neque in caelo neque
in terra nos quisquam plus amet, quam Christus.
Majorem, inquit, charitatem nemo habet, quam ut
animam suam ponat quis pro amicis suis. Hic
dicimus cum Paulo: Nunquid Paulus pro vobis est
crucifixus? Nunquid in nomine Pauli aut Nicolai,
aut Mariae estis baptizati?
Haec crassius depingimus illis, qui, cum audiunt
in cantu esse impia vitanda, aiunt se nescire,
quae sentiamus esse impia. Istae ergo et similes
blasphemiae longe absint posthac ab ore nostro.
Sed aiunt, scriptum esse: Laudate dominum in
sanctis eius: quis negat? Non contendo nunc, an
vocabulum sanctis sit ibi non masculinum, sed
neutrum. Sed boc nunc solum agimus, ne domi-
num in sanctis eius nostris mendaciis et impio
cultu blasphememus. Si autem asini contenderint,
sanctos esse invocandos, quia scriptum est: Laudate
dominum in sanctis eius, eadem ratione ex eodem
loco contendant, sonum tubae esse invocandum,
psalterium, citharam, timpanum, chorum, chordas,
organa, et cimbala esse invocanda, quia sequitur:
Laudate dominum in sono tubae, laudate eum in
psalterio et cithara etc. Quid insanimus? Sed
haec hactenus: ne quid impium, id est, a verbo
dei et fide christiana alienum cantetur.
Eadem ratione abstinebunt et a legendis
sanctorum, quas vocant, ne videlicet eas publice
legant. Nam privatim legere, si quis tempus
perdere vult, non pvohibemus, ut nec fabulas
Esopi. Sed bae eruditionem habent, illae autem
pro maxima parte ineptissimis scatent fabulis et
maria sunt mendaciorum. Egregium instrumentum,
quo monachi superstitiones propagarent et Christum
nobis obliterarent! Sunt autem ibi saepe talia
mendacia, ut eruditi et historiarum periti mirentur,
hos fucos et satanae larvas indoctos homines non
videre, ut quando sanctus Mattheus evangelista
fingitur .habuisse templum et altare, et ante altare,
ubi missam celebravit, occisus a principe, quod
pro concione prohibuisset ei monialem accipere in
uxorem. Ubi tempore apostolorum erant templa
christianorum, nisi illa viva, de quibus Paulus ait:
Templum dei sanctum est, quod estis vos ? Item :
An nescitis, quod corpora vestra templum sunt
spiritus sancti, habitantis in vobis. Haec templa
aedificabant apostoli, pastores et sancti doctores ad
complementum corporis Christi, ut Paulus dicit
Ephesiis, quos et ait aedificatos super fundamentum
apostolorum et propbetarum, ipso summo angulari
lapide Jesu Christo. Non quod reprehendo domos,
quas ecclesias vocamus, ubi conveniamus ad evan-
gelium Christi audiendum ac orationem publicam,
et sacramenta suscipienda, sed historiam mendacem
arguo, quia tales ecclesiae ignorabantur. Neque
vero nostra altaria habebant tunc ad sacrificia
purgatorii excogitata, sed dicebant, ut est in
epistola Heb.: Habemus altare, id est Christum, de
quo non licet edere iis, qui tabernaculo deserviunt.
Sed unde tunc moniales erant? An ex doc-
trina apostolorum, qui dixerunt: De virginibus
praeceptum domini non habeo, consilium autem do,
tamquam misericordiam consecutus a deo, ut sim
fidelis? Tune quae virgines hoc donum con-
tinendi habebant a deo (reliquis non hoc consulit
Paulus), sua sponte sine laqueo servabantur in
aedibus parentum. Sic enim ait Paulus: Si quis
statuerit servare suam virginem etc. Et serviebant
parentibus et rei familiari, non ociose aut gratis
panem contra dei ordinationem manducantes, neque
addictae infidelibus observationibus et prodigiosis
cultibus, sed tantum domino Christo placentes,
secundum evangelium gloriae dei, quod Paulus
predicabat, siquidem interim liberae erant a curis
huius mundi, non solicitae pro marito, pro filiis,
pro possessionibus etc., unum ventrem pro suo
44*