Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0366
Überblick
Faksimile
0, 5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
348

Das Herzogthum Pommern.

labore facile alebant, dum sciebant, paulopost se
hic nihil relicturas, quod possent amare. His
perpetuo manebat liberum, postea nubere *si
vellent.
Quod institutum et donum paucarum virginum
cum postea quidam episcopi et alii immodestius
extollerent, obliti verborum Pauli, factum est. ut
tales virgines' dicerentur sponsae Christi, cum
tamen apostolorum tempore sponsa Christi non
diceretur. nisi ecclesia fidelium, quemadmodum et
Paulus dicit Corinthiis conversis ad Christum, ex
quibus multi fuerant scortatores, adulteri, immundi
etc.: Despondi, inquit, vos uni viro virginem castam
exhibere Christo etc. Iniuria certe fuit, illis ob
corporis virginitatem tribuere, quod totius erat
ecclesiae propter fidem in Christum, quamadmodum
hodie, cum monachi sua defendere debent, pro se
ineptissime ex sacris literis citant, quae totius
sunt ecclesiae, et quae fidei sunt, monachatui suo
tribuunt.
Hinc ea commendatione illectae, plures vir-
gines caeperunt se quasi Christo dicare, quas prae-
stitisset tradere coniugiis, quam impuro satanae
coelibatui. Erant enim caro et sanguis, ut nunc,
et cum iam videbantur non posse nubere, per de-
sperationem , ut Paulus de quibusdam ait, tradi-
derunt sese omni impudicitiae. Siquidem cum


quasi non laboraturae in aedibus paternis, sed deo
soli suo ocio alibi serviturae, veniebant ad eas
diaconi et alii et elegerunt eas sibi in matres
spirituales. Reliqua non volo dicere.Dicat beatus
martyr Cyprianus, cujus verba non gravabor huc.
asscribere, ut cognoscas, veram esse historiam,
quam dixi. Sic autem ipse in quadam epistola
scribit: Postulas, quid nobis videatur de virginibus
quae cum semel statum suum continenter et firmiter
teuere decreverint, detectae sunt postea in eodem
lecto pariter mansisse cum masculis, ex quibus
unum diaconum esse dicis. Quam graves multarum
ruinas hinc fieri videmus, et per huiusmodi illi-
citas et periculosas coniunctiones corrumpi plurimas
virgines cum summo animi dolore conspicimus.
Quod si se ex fide Christo dicaverunt, pudicae et
castae sine ulla fabula perseverent; ita fortes et
stabiles, premium virginitatis expectent. Si autem
perseverare nolunt, aut non possunt, melius est,
ut nubant, quam in ignem deliciis suis cadant;
certe nullum fratribus aus sororibus scandalum
faciant etc. Haec interim Cyprianus. Tales sen-
tentias patrum diligentissime cavit, ne referret in
suum decretum, Gratianus, sed erroneis patrum
dictis saepe abutitur, ut nectat conscientiis laqueos.
Vide quam hic Cyprianus libere ex verbo Pauli:
Melius est nubere quam uri, pronunciet pro con-
iugio talium, etiam voto obstrictarum, nec consentiat
doctrinis daemoniorum, nubere prohibentium.

Quas vero nunc nonnas et moniales habemus,
non sunt ex virginibus, de quibus Paulus consulit,
ut notum est, sed ex doctrinis daemoniorum, de
quibus Paulus predixit, secundum exemplum gen-
tilium virginum, quas vestales appellabant, ex
quarum una fuit Roma nata, ut scribit Livius.
Iccirco usque adhuc, ubi martirum sanctorum san-
guine vix satiata est cum suo papatu merito de-
fendit monialium et aliorum falsas religiones, ne
suae matri ingrata inveniatur.
Dicat nunc ergo stultus ille historiographus,
qua veritate audeat asserere, suam hypogeniam
plus quam ducentis virginibus deo dicatis fuisse
prefectam, et omnes publice in ecclesia a sancto
Matthaeo benedictas. Haec portenta verborum et
rerum nostri temporis audet ille ineptulus affingere
illi seculo apostolorum, et jam stulti episcopi ista
aperta mendacia confirmant, habentes etiam hodie
in suo pastorali libro orationem, quam mentiuntur
esse Matthaei apostoli, et legunt eam super suas
moniales verbis satis ineptis, quasi vero ex scriptis
; apostolorum et actis apostolicis ignoret ecclesia
sancta, quid apostoli Christi docuerint, aut quasi
vero ignoremus illius temporis historias, aut quasi
apostoli non manifeste damnent istos conscientia-
rum laqueos, quos ille mendax probat.
Ridiculum vero vel in primis est, quod beatum
evangelistam coram altari missam celebrasse dicit,
ut stultis et rudibus persuadeat, istas missas papi-
sticas (in quibus ex sacramento et sacra communi-
catione corporis et sanguinis Christi fecerunt sacri-
fitium pro vivis et defunctis) semper in ecclesia
fuisse. Quasi vero non satis superque notum sit
ex epistola ad Corinth. scripta, quid apostoli sancti
de sacramento ex Christi institutione docuerint,
quidve ecclesiae Christi ab eis observandum susce-
perint et observaverint.
Neque vero ille impostor et fabularum com-
pilator aliorum mendacia solum pro vera historia
nobis venditare voluit, (quemadmodum de singulis
apostolis longas facit historias, de quibus tamen
Eusebius, diligentissimus nostrarum historiarum
conscriptor, nihil pene aliud novit, quam quod
sacris literis in novo testamento proditum est) sed
etiam, quae bene dicta apud alios invenit, saepe
depravavit. Quod genus est hoc, quod depravat
verba beati Laurentii. Ambrosius scribit, Lauren-
tium diaconum ad Sixtum, episcopum urbis Romae,
dixisse: Quo progrederis sine filio, pater, aut quo,
sacerdos sancte, sine ministro properas ? Experire,
num degenerem tibi delegeris ministrum, cui com-
misisti dominici corporis et sanguinis consecra-
tionem. Ita etiam haec verba sine ulla haesitatione
ubique hactenus cecinimus de Beato Laurentio in
nostris ecclesiis. Et tamen depravator ille ex
verbo consecrationem facit dispensationem, veritus,
ne quis ex tali historia aliquid sentiret contra
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften