Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0370
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
352

Das Herzogthum Pommern.

non debet secundum eius mandatum et institutionem,
ita ut possit commemoratio sine coena esse, coena
autem sine commemoratione nequaquam. Nam
etiam si alia desint, tamen vel ipsa publica re-
citatio verborum institutionis Christi in coena do-
minica est Christi commemoratio et consolatio et
confirmatio fidei nostrae. Sed hactenus satis de
publica predicatione sive recitatione verbi dei die-
bus festis, sive fiat communio sive non fiat.
Post verbum dei admoneantur, ut orent pro
omnibus omnium hominum conditionibus, pro eccle-
sia, pro pace, salute etc. Hic est noster canon.
Papistae autem heac seria cum suis mendaciis simul
congresserunt in ullum occultum missae canonem.
Post orationem publicam cantetur aliquis psal-
mus germanicus, nec erubescamus, cum laicis et
indoctis fratribus unum laudare patrem per unum
Jesum Christum, dominum nostrum. Post hoc, si
non adsunt communicantes, statim sequitur sexta
vel nona. Quando vero conveniunt fratres ad
communicandum dominica die aut festo, tunc post
contionem aut recitationem illam, quam dixi, finito
germanico psalmo, incipiat presbyter coram altari
praefationem, quacunque voluerit, sic: Dominus
pobiscum. Sursum corda etc. Deinde canatur:
vanctus. Omnia, si ita placet, latine cantentur,
praeter ea, quae iam sequuntur.
Sequitur post sanctus statim consecratio, quam
vocant.
Hic suademus, orationem dominicam et verba
institutionis Christi et ultimam collectam cum bene-
dictione germanice pronunciari, ut sic consulamus
fidei rudium et indoctorum et non erubescamus
(tradendo sacramenta) de ecclesia germanica, in
qua nati sumus, quando neque iudaei neque graeci
aliter tradiderunt sacramenta quam sua lingua, in
qua nati erant; quoniam ridiculum esset tradere
populo evangelium lingua non intellecta, ita ridi-
culum est tradere sacramenta verbis non in-
tellectis. Non omnes intelligunt, qui latine legunt.
Ut autem qui 1) apertis verbis pronunciemus in-
stitutionem Christi coram coenaturis sive communi-
caturis, et ratio postulat et fides et preterea factum
Christi. Quid enim intellexissent apostoli, si
Christus tradendo sacramentum siluisset, ut nostri
papistae? Unde haberemus quaeso institutionem
Christi ? Quid ibi credam, quid ibi faciam, nisi
audiam Christum loquentem? Quid mihi cum eo,
quod murmurat apud se presbyter ? Cur non
audiam Christi institutionem ? An dignum est, ut
suscipiam sacramentum sine verbo, quando sine
hoc illud non est mihi sacramentum ?
Quemadmodum et Augustinus dicit: Accedit
verbum ad elementum et fit sacramentum, non quia
dicitur, sed quia creditur etc. Sicut in coena
1) [qui fällt richtiger fort.]

Christus suo manifesto verbo fecit et tradidit hoc
sacramentum, ita et nunc in ecclesia ille ipse et
non alius, licet per ministros, manifesto verbo facit
et tradit hoc sacramentum communicantibus. Nam
cum sacrificantibus nihil est ei commune. Alioqui,
nisi ipse sacramentum nunc quoque faceret et
daret, nemo facere aut dare posset. Stulticia
enim est et impietas, presumere, quod et rasurae,
unctiones et characteres ficti hic aliquid efficiant.
Ambrosius, cum tota ecclesia dicit: Sermone Christi
hoc conficitur sacramentum. Fides aliud non potest
dicere vel sentire.
Si autem pios offenderis quandoque aliud
dixisse, hoc computato inter sanctorum errores,
non defende contra verbum et institutionem Christi.
Hic, ut est unica salus nostra, ita et unicus est
doctor noster et magister, de quo pater clamat:
Hunc audite; et Moses: qui, inquit, prophetam
illum non audierit, ego ultor existam, dicit do-
minus. Abeant alii, qui defecerunt a fide ad
doctrinas daemoniorum. Huius pastoris vocem
agnoscunt oves, alienum non sequuntur etc. Pre-
terea isti monachi, ut christiani, libenter hic debent
cedere suo sensui, et tradere et accipere sacra-
mentum , quemadmodum omnes nunc ecclesiae in
Pomerania accipiunt, ne videantur posthac in
susceptione sacramentorum plus velle esse, quam
reliqui christiani, ut hactenus. Suscipiunt autem
alii secundum Christi institutionem non sine verbo,
cur non et isti sic susciperent?
Sic ergo praeparato pane et calice post sanctus
presbyter oret et pronunciet. Lat uns beden.
Vader unse, de du bist im hemmele, gehilget
werde din name, to kame din rike, din wille ge-
sche als im hemmel, so ock up der erden. Unse
dagelike brot giff uns hüden. Und vorgiff uns
unse schulde als wi vorgeven unsen schüldigern.
Und füre uns nicht in vorsökinge, sünder erlöse
uns van dem bösen. Amen.
Statim accepto pane: Unse here Jesus Christus
in der nacht, don he vorraden ward, nam he dat
brot, dankede und brack idt und gaff sinen jüngern
und sprack: Nemet hen und etet, dat is min liff,
dat vor ju gewen werd. Sülck doht to miner
gedechtenisse.
Es accepto calice: Des geliken nam he ock
den kelck na dem aventmale, dankede, gaff en
unde sprack: Drinket alle darut. Dise kelck is
dat nige testament in minem blode, dat vor ju
utgegaten werd to vorgewinghe der sünde. Sülck
dolit, so vaken gi drinken, to miner gedechtnisse.
Communicatio.
Hic communicent statim utraque specie. Pos-
sunt etiam, quando volunt, sanctum panem dare,
antequam benedicatur calix et postea benedicto
calice dare etiam calicem, quemadmodum Christus
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften