Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0504
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Das Herzogthum Pommern,

486

obtestentur omnes, ut, usitato more, tantum tres
baptismi testes invitent. Si qui in ordine equestri
plures rogent, pastor obsecret, ut ordinationis
porro ecclesiasticae ratio habeatur. Omnes tamen
exhortationi et precationibus super infante ad-
hibeat; sed cum ad baptisterium omnibus locus
esse non possit, petat, ut, usitato more, tres acce-
dant. Ut enim baptizamur in nomen sanctae
trinitatis, et tres sunt in coelo, qui testimonium
perhibent, pater, verbum, et spiritus, et tres in
terra testificantur, spiritus, aqua, et sanguis,
1. Johann. 5 ita tres baptismi testes inter christia-
nos esse convenit.
VIII.
Nemo in alterius paroecia, altero invito aut
inscio, officia ministerii sibi sumat, sed quisque in
sua ecclesia propria agat, nec turbet alios.
IX.
Potestate clavium, a filio dei instituta, utantur
pastores, non iracunde aut praecipitanter, nec ut
placet hominibus, sed juxta normam verbi dei,
ordinationis ecclesiasticae et agendae, pie, pru-
denter et fideliter, non ad destructionem, sed ad
aedificationem ecclesiae.
X.
Nullus pastor quemquam publice excommuni-
cet, absque judicio atque mandato consistorii et
superintendentis.
XI.
Palam polluti manifestis scandalis doctrinae
fidei, aut vitae, non admittantur ad sacramentum,
priusquam publicam poenitentiam agant. Mani-
festa enim scandala, disciplinae causa, per publi-
cam poenitentiam coram ecclesia tolli necesse est.
Et qui totam ecclesiam aliquam scandalo offendit,
coram deo obligatus est, ut per culpae depreca-
tionem cum ea reconcilietur.
XII.
Cum ritus petendae publicae absolutionis ad
aram, in facie ecclesiae, in publica poenitentia,
in ecclesiis Pomeraniae, probabili de cansa ob-
rogatus sit, pastores non alios ritus publicae
poenitentiae usurpent, quam in agenda praescripti
sunt., quemadmodum ordinatio ecclesiastica expresse
praecipit.
XIII.
Effrenis haec mundi senecta cum impio et
coeco amore licentiae, excommunicationem et
poenitentiam publicam, quantumvis ea in agenda,
pio studio, quantum bona conscientia fieri potuit,

mitigata est, ferre nolit; sed spreta autoritate verbi
dei, et manifesta institutione Christi, variis modis
ei adversetur, debent pastores ecclesias suas hac
de re ex verbo dei saepe et diligenter erudire,
et docere, quod in hac parte ab ordinatione eccle-
siastica et agenda discedere non possumus. Cum
igitur tales casus incidunt, utantur pastores in ex-
communicatione eo processu, qui in agenda prae-
scribitur. Et si notoriis scandalis polluti publicae
poenitentiae, ut coram ecclesia nominentur, se
submittere nolint, remittant eos, juxta ordinationem
ecclesiasticam, ad consistorium et superintendentem,
allatum sententiam de modo agendae publicae
poenitentiae, et quid, testificandae verae poeni-
tentiae gratia, ad pios usus dari conveniat.
XIV.
Si tamen lapsi, ut agenda habet, in locis
longinquioribus, vel alibi quoque, humili spiritu
publicae poenitentiae ultro se submittant; pastor,
si casus atrocior aut intricatior sit, eorum sumptu
rem omnem ad consistorium et superintendentem
perscribat, petens sententiam, quid fieri oporteat.
Si vero casus levior, aut minus dubius sit, et lapsi
in caeteris alioquin ordinationi ecclesiasticae pie
obediant, et si possint, aliquid, ad testificationem
verae ' poenitentiae, ultro dent ad usus ecclesiae
vel pauperum; pastor; omissa remissione ad con-
sistorium, juxta agendam in publica eorum poeni-
tentia procedat. Idem fiat, cum lapsi sunt per-
sonae miserabiles, si modo cor poenitens et spiri-
tum humiliatum afferunt.
XV.
Remissio ad consistorium, in publica poeni-
tentia, communi omnium ordinum consensu magno
consilio in ecclesiis Pomeraniae instituta est, di-
sciplinae, ordinis et tranquillitatis causa, ut lapsi
et caeteri in metu essent, et ut vulgus pastorum
molestia et periculo levaretur, et ut excommuni-
catio et publica poenitentia rite in ecclesiis ser-
vetur. Experientia enim docuerat, multa perperam
fieri, cum pastores publice lapsos, vel de scandalo
suspectos, e vestigio, non praemissa admonitione,
coram ecclesia excommunicarent, et omnis publi-
cae poenitentiae potestas, non requisito consistorii
vel superintendentis judicio, penes pastores esset.
Cumque ingens sit casuum varietas, et perplexitas
tanta, ut multi pastores de iis recte statuere
nequeant, plerique etiam lapsi adeo sint con-
tumaces, distorti et feroces, ut non tutum sit
pastoribus, cum ipsis de publica poenitentia agere,
pio et communi judicio hic nervus disciplinae,
ordinis et tranquillitatis, institutus est. Ac, si
quem non puduit, ecclesiam Christi publico scan-
dalo offendere, aut turbare, eundem merito et non
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften