Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0505
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Statuta synodica. 1574.

487

pigeat molestiae, in adeundo consistorio et super-
intendente, ut omnia in ecclesia rite fiant.
XVI.
Congruit cum scriptura haec publice lapsorum
remissio ad consistorium et superintendentem.
Paulus enim 2. Thessal. 3. jubet Thessalonicenses
in epistola ad se notare, si quis non obedit mini-
sterio verbi, vel inordinate ambulat; et ecclesia
in Corintho consilium Pauli flagitavit, 2. Corinth. 2.
cum recipiendus esset incestuosus. Errant igitur, qui
putant, hoc nervo casus reservatos, more papistico,
in ecclesiis nostris sancitos esse. Consistorium
enim non absolvit publice lapsos, sed facta cogni-
tione scandali, quid fieri conveniat, admonitos de
vera poenitentia, juxta agendam, remittit ad
pastorem suum, quomodo absolvendi, et quomodo
in publica eorum poenitentia procedendum sit. Nec
quaestus causa hic nervus disciplinae et ordinis
institutus est, multo minus, ut civilibus judiciis
mulctae suae eripiantur. Ordinatio ecclesiastica
non uno loco monet magistratus politicos, ut scan-
dala publica puniant, quod cum fit, consistoria
mulctas lapsis irrogare nequeunt. Cessante vero
civili judicio, cognitio delicti et mulcta, juxta jus
scriptum, et ordinationem ecclesiasticam, autoritate
illustrissimorum principum, et consensu ordinum
comprobatam, ad consistorium ecclesiasticum per-
tinet, sic tamen, ut pars ad ecclesiam redeat.
XVII.
Sic et per se pium est, et cum verbo dei
congruit, quod lapsi, in publica poenitentia, vel
magistratu id ordinante, vel pie admoniti a con-
sistorio, superintendente, vel pastore, libero spiritu
dant aliquid ad pios usus ecclesiae et pauperum,
non ut sit satisfactio pro peccato, sed ut, inter
caeteros fidei fructus, sit testimonium non simu-
latae poenitentiae. Quemadmodum Christus Luc. 7.
de muliere peccatrice inquit: Remissa sunt ei
multa quia dilexit multum. Et Daniel bortatur
regem Nebuchodonosor, ut poenitentiam agens,
eleemosynis coram ecclesia scandalum deleat, Dan. 4.
Et Christus laudat Zachaeum, Luc. 19. dantem
in conversione dimidium bonorum pauperibus. Sic
et apologia confessionis Augustanae, refutans opi-
nionem pontificiam, de satisfactione pro peccatis
per eleemosynas, docet in explicatione dicti Tob. 4.
Eleemosynas, factas fide a poenitentibus, ad testi-
ficandam veram conversionem, et ad gratiarum
actionem erga deum, et charitatem erga proximum,
placere deo, et mereri mitigationem poenarum
temporalium et praemia in hac et futura vita.
Hane ob causam et patres nostri, D. Bugenhagius,
M. Paulus a Rhoda, doct. Knipstrovius, et alii
primi praecones evangelii in Pomerania, vivo 1
doctore Luthero, adhortationem de dandis talibus |

eleemosynis in publica poenitentia, inseruerunt
veteri agendae, anto annos triginta.
XVIII.
Cum pastores, intermissa remissione ad con-
sistorium, publice poenitentes hortantur, ad dandas
ejusmodi eleemosynas, semper adhibeant diaconos
ecclesiae, et alios pios, totius rei testes, nec hic
sua commoda captent, nec coactione quicquam ab
invitis extorqueant, et pauperum rationem habeant,
dummodo cor poenitens lapisi adferant. Cuivis
igitur faciant liberum, an, et quid dare velit, ut
rectius corda probentur, quae non coactione, sed
piis exhortationibus de eleemosynis, ex verbo dei
flecti convenit. Dicta extant passim in scriptura,
imprimis Dan. 4. Tob. 4. Sirach 3. et 29. Matth. 6.
Luc, 7. 11. 19.
XIX.
Nemo ritu matrimonii copulet vagos, vel
ignotos, ad ecclesiam suam non pertinentes, multo
minus eos, de quibus opinio sit, quod conjuges
superstites habeant, vel alibi sponsalia cum aliis
contraxerint.
XX.
Ter fiat ante copulationem coram ecclesia
renunciatio sponsi et sponsae. Hic pastores ad-
moneant eos, qui justam causam contradicendi
sponsalibus se habere putant, ut mature id faciant.
Si viderint frivolam causam esse, hortentur, ut
quiescant, Si vero dubia sit, jubeant tempestive
implorari opem consistorii et superintendentis, nec
dolo malo turbari nuptias.
XXI
Consensu illustrissimorum principum et ordi-
num placuit, ne publicae nuptiae eelebrentur, a
dominica I. adventus, usque ad dominicam I. post
Epiphanias domini. Similiter, in quadragesima,
a die cinerum, usque ad dominicam Quasimodo-
geniti. Ea de re .pastores ecclesias suas mature
quotannis praemoneant,
XXII.
Dubiae causae matrimoniales, de sponsalibus,
de gradibus, divortiis, remittantur, juxta ordi-
nationem ecclesiasticam, ad superintendentem, qui
vel consilium dabit, quid fieri aequum sit vel rem
ad consistorium referet.
XXIII.
Qui sine poenitentia et coena domini, volentes
obstinate, in notoriis peccatis, aut induratis odiis,
moriuntur, non sepeliantur publicis piis ceremoniis,
nec honorentur ab ecclesia pulsu campanarum. Si
tamen haeredes cum diaconis transigant, sepul-
chrum eis alicubi in coemiterio concedi potest,
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften