Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0506
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
488

Das Herzogthum Pommern.

donec in synodi generali, communi consensu,
severioris disciplinae causa diversum statuatur.
XXIV.
Si qui vere repentina morte praeoccupentur,
quorum non fuerit manifesta impietas, nec petulans
contemptus sacramenti aut ministeri, eos jubet pia
charitas non condemnare, negandis piis sepulturae
ceremoniis, sed committere misericordiae dei, spe
salutis per Christum. Idem enim nobis ut aliis
evenire potest, juxta illud: Hodie mihi, cras tibi.
XXV.
Clandestinae sepulturae, quae sine publicis
piis ceremoniis fiant, in ecclesiis non ferendae
sunt; si paupertas praetexetur, pastores vere
pauperibus propter deum pias funebres exequias
faciant.
XXVI.
Sepulturae, quae fiunt sine consolationibus et
exhortationibus ex verbo dei, parum faciunt ad
aedificationem ecclesiae. Pastores igitur omnibus
sepulturis adsint, et, dum funus in sepulchro terra
obruitur, cum his, qui comitati sunt, ingrediantur
templum, et, lecto idoneo textu scripturae, se et
alios doceant: I. Unde sit mors. II. Quam incerta
sit hora mortis. III. Quomodo Christus, filius
dei a morte nos liberaverit. IV. Quid differat
mors credentium in Christum a morte impiorum.
V. Quae sit spes resurrectionis. VI. Quomodo
mentes ad beatam mortem pie praeparandae sint.
Quae brexis exhortatio, juxta agendam, precatione
vel collecta claudenda est. Qui possunt, pro hoc
labore, aequum est, ut dent aliquid pastoribus,
pauperibus fiat gratis.
XXVII.
Quod in ordinatione ecclesiastica et in agenda
praecipitur, de admondis piis, ut, quantum quis
velit, aut possit, testamenti loco, ante vitae exitum
det, ad conservationem et usum ecclesiae, mini-
sterii, scholarum et pauperum, id etiam in veteri
agenda Pomeranica extat, et per se pium et
aequum est, verbo dei, rectae rationi, juri scripto,
et vetustae piae consuetudini consentaneum. Apud
aegrotos vero caveant pastores, ne intempestive id
faciant, quando infirmi mentis judicio deficere in-
cipiunt, vel gravi aliqua tentatione, aut vehe-
mentiore morbo, cum vitae periculo, conflictantur.
Deinde hic nihil importune aut imperiose fiat:
Absit omnis coactio, aut interminatio, negandae
propterea absolutionis et coenae domini. Res,
quae per se libera est, cujusvis liberae voluntati
permittatur. Moneant vero eos, qui testamenta
dant, ut ea dent, quae sua sunt, et quae sine
injuria creditorum aut haeredum dare queant.

Semper autem testes rei adhiberi faciant, ut rixae
praecidantur. Maxime vero fugiant pastores omnem
avaritiae speciem, ne quid hoc nomine, praetextu
ordinationis ecclesiasticae, in suos usus poscant.
Si tamen quid ipsis a quopiam ultro datur, id ut
per se liberum est, ita percipiunt merito.
XXVIII.
Offertoria puerperarum, similiter in nuptiis
et sepulturis, veteri jure et consuetudine ad
pastores et ministros verbi pertinere, non est dubium.
Errant, qui simoniam vel quaestum papisticum
esse somniant. Ubi igitur offertoria veteri more
pastoribus dantur, in eodem usu retinenda sunt.
Ubi vere fuerunt intermissa, vel ad usus paupe-
rum translata, si pastores repetant, faciant id
pacis causa, non privata cupiditate, sed magistratus
et diaconorum consensum petant, qui, si adversan-
tur, rogent superintendentem, ut operam suam
interponat inter ipsos et diaconos pauperum, con-
sentiente magistratu transigat, sic, ut loco offer-
torii aliquid ex pauperum reditibus quotannis
pastoribus et ministris verbi cedat. Qua via si
non procedat, res differatur, donec in visitatione
de ea determinatio fiat.
XXIX.
In veteribus usitatis accidentalibus ministerii,
fugiant pastores omnem malam speciem avaritiae,
aut quaestuosae expilationis. Nec propter res
minutas, se et ecclesias, cum periculo et scandalo,
rixis involvant. Attamen, quod recepto more
datur, aut solvitur, id jure et merito percipiant.
Ubi vero tempore evangelii mos dandi talia acci-
dentalia abolevit vel minus detur, quam pastores
aequum putent, si bona pace, quod vel int, ob-
tinere nequeant, differant rem donec per super-
intendentem, consensu magistratus et diaconorum,
transigatur.
XXX.
In synodis superintendens sedulo et fideliter
inquirat de toto publico ministerio, juxta seriem
ordinationis ecclesiasticae et agendae, et juxta
statuta synodi, an per omnes ecclesias omnia ab
omnibus rite et conformiter serventur; quae de-
esse in ecclesiis animadveterit, quantum per gra-
tiam dei conceditur, corrigere studeat.
Tertium caput.
De honestate morum et vitae, inter
ministros ecclesiae.
I.
Pastores, et omnes ecclesiae et scholarum
ministri, magno studio, in timore et invocatione
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften