542
Hamburg mit Landgebiet.
posse, quin sensim vilesceret religio, ut tandem
omnis decor ceremoniarum prorsus interiret.
V. In missa publica, in qua sacramentum
corporis et sanguinis Christi dispensatur, vestes
ceremoniales retinendae sunt, juxta cujusque urbis
receptum morem, nam omnino nulla veste uti valde
offendit imperitos.
VI. Confessio et privata absolutio retineri
debet propter eos, qui privata consolatione opus
habent, et uti volunt sacramento, ad quod nemo
nemo temere admitti debet nisi examinatus antea,
hujus rei satio exstat exactior in publicis ordi-
nariis praescripta, quae sequenda est.
VII. In baptizandis infantibus, servanda est
praescripta forma translata a Luthero; infantes in
aedibus baptizati rebaptizari non debent et de hoc
quoque in ordinationibus cautum est.
VIII. Praeter alias conciones ordinarias unius
catechismi doctrina sedulo et diligenter inculcanda
est populo. explicanda quoque non nunquam certo
tempore, idque simpliciter et crassissime pro pueris
et rudioribus, prout commodum est unicuique
civitati.
IX. Utilissimum sane esset revocari exem-
plum veteris disciplinae ecclesiastiae, ut aliquoties
in anno privatim audirentur adolescentes et puellulae
confitentes, quid ex concionibus didicerint, ut hoc
pacto paulatim in una revocaretur juventus, quae
alioqui dissolutis moribus vivit toto anno sine
timore dei, neque cogitat, quid facere teneatur in
in sua vocatione juxta praecepta dei, opus esset
eadem paedagogia propter alios rudiores quan-
quam natu grandes, item et propter mendicos.
Sed ad hos labores subeundos non sufficiunt illi,
qui nunc docent evangelium, qui alioqui plus
justo gravati sunt concionibus innumeris, proinde
necessarium esse videtur praeter illos, qui docent,
etiam ministros habere qui istos labores in se
recipiant et curam infirmorum habeant in conso-
lando et dispensando sacramento, ut qui docent,
orationibus, studiis et concionibus intenti nulla
alia graviori molestia distrahantur. Fieri enim
non potest, ut unus omnibus et tam variis labori-
bus possit satisfacere.
X. Quantum attinet ad praesentem ecclesiae
statum, non potest sincera praedicatio evangelii
conservari diu in his urbibus, praesertim in tanta
pravitate temporum, nisi pii et eruditi praedica-
tores fideliter doceant. Proinde magistratus in
urbibus opera danda est, ut bonos et eruditos viros
accersat, eosque dignis et honestis stipendiis alat.
Atque huc pertinet quoque, ut studeat magistratus
conservare publicas scholas et ut honesta mercede
alantur praeceptores, qui juventutem recte et fide-
liter instituant. Idem sentiendum de puellarum
scholis instituendis ad exemplum quarundam
urbium. Id quoque pertinebit ad magistratum,
ut ita prospiciat bonis praedicatoribus, ut eos re-
tineat in suis urbibus, ne inopia compellantur
mutare locum et cogatur magistratus novos accer-
sere, non sine reip. suae detrimento.
XI. Dubium non est pravam anabaptistarum
doctrinam et errorem sacramentariorum poenam
peccati et ingratitudinis nostrae esse, erga verum
evangelium, ideo diligenter admonere debent prae-
dicatores populum, ut magni faciat verum verbum
et libenter ac saepe utatur vero sacramento juxta
praeceptum Christi et ut quisque paterfamilias suae
familiae curam habeat, eamque admoneat, ut aliquo-
ties in anno confiteatur et communicet. Omnino
enim opus est calcaribus quibusdam oportune et
importune urgeri juventutem rebellem, quae si
suis desideriis permittatur, succrescit et vivit sine
ullo timore dei, et putat se nullis legibus teneri.
XII. Exempla sanctorum, quorum historiae
exstant, non fabulosae diligenter a praedicatoribus
commendari debent populo ad confirmationem fidei
et charitatis per occasionem, ut videat populus
nostrae doctrinae imaginem propositam esse in
sanctorum historiis, quae magnam vim habent in
animis hominum ad amplectendum verbum dei.
XIII. Excommunicationis veteris usus retineri
debet, ut qui palam flagitiosi sunt et publico
crimini obnoxii, neque ferunt se ad regulam a
Christo praescriptam emendari, et interim tamen
secure de evangelio nostro gloriantur, ad com-
munionem admittendi non sunt et admonendi pri-
mum privatim, deinde objurgandi ab ecclesia, ut
sinant se corrigi, excommunicari autem nemo debet
nisi prius de hoc consultetur inter eos, qui docent
evangelium.
XIV. In causis matrimonialibus constituendi
sunt a magistratu prudentes arbitri, nam contro-
versiae matrimoniales ad profanos judices et jure
consultos, non ad praedicatores pertinent.
XV. In bonis ecclesiasticis recte conferendis
melior et utilior ratio non potest inveniri, quam
ut inde alantur praedicatores et ministri ecclesia-
rum et ut maneant virtutum ac studiorum praemia,
nam in alium usum translatis ecclesiarum bonis
fieri non potest, quim religionis conservatio et
studia literarum prorsus intereant, sine quorum
praesidio neque in ecclesia evangelium, neque recta
administratio in rebus publicis potest consistere,
maxime hoc tempore, quo nemo aliquid conferre
vult ad servanda studia literarum et pietatis.
Itaque consulere debent magistratus posteritati, ut
non temere distrahantur illa bona ecclesiarum, sed
in suo ordine conferantur viris dignis et utilibus
in eccles. et rep. Atque utinam huic consilio
acquiescerent omnes boni magistratus.
XVI. In reliquis capitibus, quae non minus
facere videntur ad publicam transquillitatem et
concordiam in ecclesia, fere nulla nunc est in his