Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (8. Band = Hessen, 1. Hälfte): Die gemeinsamen Ordnungen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1965

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30457#0060
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Homberger Kirchenordnung 1526

ordinatiunculis contenti, faciant ut haec serven-
tur unanimiter, et vitent ne ecclesiae, quas Chri-
stus suo sanguine liberas fecit, denuo incidant in
servitutem et laqueos pernitiosissimos traditionum
hominum, sitque novissimus error peior priore.
[8] Proinde si ab ecclesiis dubia nonnulla mit-
tantur, paucis ex Dei verbo respondeant, tamen d
ut nihil eis tradant sub novarum conscientiarum e
titulo. Quod si ecclesiae necessitas eos aliquid
iubere cogat, non tam ipsi, quam Deus in eis suo
praecipiat verbo.
[9] Nemo autem miretur, quod aliquoties contra
eos, qui Domino contradicunt, et scandalo fiunt
ecclesiae Dei, ab eaque apostatant, precamur, ut
anathema sint, quod zelus gloriae Dei et veritatis
eius salutisque omnium nos ad id Pauli exemplo 4
admodum f impulerit. Caeterum id genus impii et
apostatae non ob nostram precationem, sed prop-
terea quod Dominum nostrum Jesum Christum ac
veritatem eius calcant, etiam tacentibus nobis,
anathemati subiiciuntur, tametsi nihil onmino
dubitamus eos iuxta carnem nonnihil passuros, et
nisi resipuerint, horrendius disperituros, quod
sanctum ecclesiae Dei zelum fuerint aspernati.
Omnium quippe verum bonum et gloriam Dei
quaerimus: Unde et sancte irascimur impietati et
apostasiae. [10] Praemonemus autem, ne quis
putet nos g per episcopos alios intelligere quam
ministros verbi Dei, sic enim ab apostolis, quorum
doctrinam sequimur, vocati sunt, ut in Paulo et
Actis Apostolicis h est videre 5.
[11] Hortamur autem per sanctum Christi no-
men, ne quis nobis in re tam seria, tamque pio
ac necessario instituto sit de caetero molestus:
Causam enim Dei agimus, et sermo eius, imo ipse-
met nobiscum est. Magis autem precamur, ut una
sententia unoque ore ambulemus in viis iustitiae
ac veritatis, honorificemusque Deum et patrem
Domini nostri Jesu Christi, quem toto corde obse-
cramus, ut nos in dies magis illustret ac corroboret
spiritu et veritate sua, donetque nobis, ut ab eo

d tamen tantum e constitutionum f a modo
k aliorum 1 ecclesia m quoquam
4 1. K 5, 5.
5 Phil 1, 1; 1. Tim 3, 2; Tit 1, 7; Act 20, 28.
44

nunquam deficiamus, sed augeamus i et perficia-
mur usque in diem suum. Cui honor, gloria, decus
et imperium in secula seculorum. Amen.
De cultu Dei vero
cap. 1
[12] Venit hora, qua Deus vult spiritu et veri-
tate coli, Johann. 4 (23), quod tum fit, dum iuxta
verbum aeternae veritatis suae colitur. Proinde in
omnibus ecclesiis nostris iuxta idem verbum puris-
sime colatur, et omnis diversus cultus ab eis pro-
pellatur. Tametsi enim cultus ipse Dei in fidei puri-
tate sit, opera tamen quaecunque externa, quae
iuxta verbum fidei a nobis fiunt, et quibus nos
Dei cultores esse testamur, ad cultum Dei per-
tinent. Sic Deus in omnibus ecclesiis colendus est.
De ecclesiarum regimine
cap. 2
[13] Quia grex Christi solam audit vocem pa-
storis sui, et non exaudit voces alienorum k, Jo-
hann. 10 (4 f.), non admittimus verbum aliud,
quam ipsius pastoris nostri, quin potius in Dei
virtute interdicimus, ne aliud omnino verbum ab
episcopis in ecclesiis1 doceatur, et secundum illud
de caetero ipsae ecclesiae regantur. Quod si quis
aliud verbum, quasi ad salutem necessarium do-
cuerit, deponatur et communione privetur. [14]
Porro quaecunque hic pro decenti agendorum in
ecclesiis ordine conscripsimus, et Dei verbo specia-
tim haud quaquam iubentur, nolumus alioqui
quam pro sanis et a verbo Dei non dissentientibus
consiliis a quopiam m haberi, quae tamen possint
urgente Christi gloria immutari.
De eucharistia vel coena Dominica6
cap. 3
[15] Quotquot coenae Dominicae participes esse
volunt, simul et pani et poculo benedictionis7 com-
g nos hic h Apostolorum i augeamur
6 Vgl. Tit. VIII der Paradoxa.
7 1. K 10, 16.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften