Homberger Kirchenordnung 1526
mum Dei verbum. Quam ob causam, iuxta idem
Dei verbum, nullus i amodo in ipsum conventum
recipiendus, sed ab eo excommunicandus, cuiuscun-
que sit conditionis aut sexus, qui praescriptis aut
similibus criminibus offendiculum praebebit Evan-
gelio. Ideo si quis nolit extra ipsam ecclesiam fieri,
et videt se id genus criminibus irritetitum, ad cor
redeat, veteremque exuat hominem, et vitam vivat
Christo et ecclesia dignam, quod si infra 15 dies
non mutaverint vivendi rationem, ut non ultra
sint scandalo ecclesiae Dei, die 15, id est tertia
Dominica, ab ipsa ecclesia excommunicabuntur,
etiam nominatim universi, quorum scelera nota
sunt, donec resipiscant. Per totos autem illos 15
dies episcopi haec saepius inculcent, ne, se non
praemonitos fuisse, queri possint. Quod si quis huic
legi et praecepto Domini non vult subiici, nec in ip-
sum conventum, nec ad coenam Domini recipiatur,
nec pro fratre habeatur, non potest enim nec debet
divinae k mensae ac communionis particeps fieri,
qui Deo iubente non vult pro criminibus suis extra
communionem fieri. [67] Idcirco ut praescripta
sine tumultu fieri possint, verbum sanctum, sicut
praediximus, aliquandiu praedicetur, ut prius sit
ecclesia Dei, quae fide in ipsum verbum constitui-
tur, quam congregetur.
Demum ut nemo dicere possit iudicio praecipiti
quicquam factum, antequam fiat alicubi1 conven-
tus iste, mense uno singulis Dominicis ac festis pro-
nuntietur futuras Dominica, quae hunc mensem
sequetur, et praemoneant m omnes, ne in ipsum con-
ventum veniant, nisi velint et praescriptae et om-
nibus Dei legibus subiici, sicut opus est fidelibus
cunctis. [68] Mox autem ut praescripta Dominica
congregati fuerint, qui in Sanctorum numero ha-
beri volunt, etsi pauci sunt, nihil expavescant, certi
quod eorum numerus Deo propitio brevi augebitur
verbi Dei efficacia, etsi a principio nonnisi viginti
aut 30 essent. Deinde interrogentur singulatim n
ab episcopo, si volunt praedictis legibus subditi
esse, et iuxta Dei verbum excommunicari, quando
causa esset, tum, quotquot acquieverint, conscri-
bantur. Quod si qui virorum contradicant, uxores
1 + sit k doctrinae 1 talicubi
m praemoneantur n sigillatim
eorum et liberi ac servi conscribantur, si acquie-
verint pietati. In ecclesia enim non est personarum
delectus, quod in nullis externis sita sit. Qui vero
acquiescere noluerint, exeant, et pro ethnicis, ac
his, qui foris sunt habeantur, in fratrum vero nu-
mero minime supputentur. Veruntamen in omnibus
conventibus fratrum admoneat episcopus, ut tam
pro ipsis, quam pro aliis omnibus oratio fiat a singulis.
[69] Obsecramus per nomen Domini, ne ipsi con-
ventus differantur in dies multos, ne hac occasione
et iniquitas et multitudo eorum, qui evangelica
libertate abutuntur, adaugeatur0 Caeterum in
ipso primo conventu, posteaquam eiecti fuerint hi
qui pietati acquiescere noluerint p, praemoneat om-
nes episcopus, ut, qui ex eis criminosi fuerint, vi-
tam mutent, adhorteturque singulos seorsim, ut
non oporteat eos tertia proximiori Dominica ab
ecclesia pelli, in qua, nisi resipuerint, nominatim
excommunicabuntur. [70] Obsecramus autem om-
nes per charitatem Dei, ut si pro suis criminibus a
fratribus separentur, non indigne ferant, sed resi-
piscant et agnoscant, quod Dei verbum sit, et quod
nonnisi in eorum salutem fuerint abiecti, praeterea
viderint, ecclesiam nunquam fuisse sine excommu-
nicatione, etiam apostolorum diebus, et Paulum
pro nulla re tam durum fuisse Corinthiis, quam
quia fornicarium non excommunicaverant, quem
praecepit ab eis congregatis in spiritu et virtute
Deiq Sathanae tradi, 1. Cor. 5 (4 f.). Tum, ut ex eo
loco patet, criminosi per totam ecclesiam a commu-
nione arcebantur, quod demum larvis quibusdam
solis contra fas commissum est, atque eo usque
progressa est insania, ut quod in salutem et resipi-
scentiae stimulum a Deo constitutum est, factum
sit instrumentum vindictae, rapinae ac malignitatis
in proximos, quod in papistarum regno nemo non
videt. Non enim solius est episcopi, sed totius ec-
clesiae excommunicare et absolvere quenquam.
Ideo nulla ratione id solis episcopis permittimus,
sed simul ipsis cum ecclesia. Non est ergo dimit-
tenda excommunicatio, sed quae in ea hactenus
perperam facta sunt, Dei verbo reformari necesse
est, sicut et caetera ferme omnia.
0 adaugeantur p noluerunt q fehlt
53