Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (8. Band = Hessen, 1. Hälfte): Die gemeinsamen Ordnungen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1965

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30457#0078
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Homberger Kirchenordnung 1526

deinde ecclesiarum commissi. Sint autem cuiusli-
bet ecclesiarum commissi iuxta episcopum suum.
[154] Porro inter electos synodi, visitatores et dia-
conos ille primus censeatur, qui plures voces ha-
buit k, et secundum hunc ordinem loquantur et
sedeant. Verum non proinde alius sit suo collega
maior aut dignior, ordinem quaerimus, superbis et
ambitiosis favere non possumus.
[155] Admonet autem venerabilis synodus per
humilitatem, mansuetudinem et charitatem Jesu
Christi universos electos, visitatores, episcopos et
diaconos secundum voluntatem Dei, aliis non sibi
vivant, quaerentes non quae sua sunt, sed quae
proximorum. [156] Id circo sint fratribus, in sua
functione in Domino faciles, audiant eos cum iudi-
cio, et dirigant ac consolentur in verbo Domini et
tales omnino se exhibeant, ne difficultate ac severi-
tate nimia absterreant a se fratres suos1 ministerio
indigentes, aut oves sibi concreditas, et per id con-
tingat aliquando m aut perire aut nimium desolari,
et ipsi fiant rei sanguinis eorum. Severos quidem et
graves eos esse opus est, verum hoc non n situm in
difficili consuetudine, sed in hoc, ne sint praecipites
in iudiciis, et non convivant ebriis, commessatori-
bus, lusoribus, scurris, et aliis criminosis ac leviculis
hominibus, propter quos male audit sermo Dei et
ecclesia Christi.
[157] Item ne sint pueri sensibus, ne puellarum
more vestium quaerant mollitiem, ne inconstantes
et varii sint in doctrina, sed semper magis firmi et
solidi in verbo veritatis. Quod si impii, severi et
graves esse volunt, quid minus facient superbis
illis larvis ad quorum ianuas sexcenties frustra ve-
nire oportuit ? Quod si a nobis fit, nonne ad priores
abominationes revertimur ? [158] Ideo si quis eius-
modi esse vult, a sua functione deponatur, quod
omnino illi ineptus sit. Et si quis eiusmodi esto,
electus fuerit, aut decernat mutare hanc vivendi ra-
tionem, aut nullatenus admittatur ad functionem,
in quam electus est, quod nimirum in perniciem
sibi verteretur p. [159] Hoc non constituit synodus,
ut episcopi, aut visitatores, aut alii in arduis negotiis
ecclesiae praepediti omnes pro quavis levicula oc-
casione admittere debeant, sed ne quis ab eis sine

k habebit 1 suo m ahquem n + est

causa gravissima emittatur, et si aliquando ad-
mittitur, sic fiat, ut nemo desoletur.
De otiosis,
deque vagis et falsis fratribus
cap. 27
[160] Otiosis ne cibus quidem tribuendus est,
quod iuxta Paulum [2. Th. 3, 10] qui non laborat,
nec manducet. Ideo egenis sanis et fortibus ac la-
borare nolentibus nihil detur, sed si ex ecclesia
fuerint, ad laborem cogantur, si vero alieni, emit-
tantur. Secus est, si non reperiant, quod laborent.
Advigilent autem diaconi, ut, si fieri potest, habe-
ant, quod laborent, illis vero non reperientibus
provideant si possunt, aut aliquid auxilii in tem-
pus praebeant.
[161] Caeterum quum multi et vagi et falsi fratres
omnia ferme loca circumeunt, a simplicitate verbi
plurimos abducentes et multis misere imponentes,
ordinamus, ut huiusmodi impostores a nostris ec-
clesiis pellantur, et ut nemo habeat cum eis con-
suetudinem.
De peregrinis et exulibus fratribus
cap. 28
[162] Quoniam verbi Dei perpetua comes est
crux, fieri non potest, ut non sit peregrinorum et
exulum multitudo, quae nisi Christum negare ve-
lit, in propriis terris habitare non potest. Nolumus,
ut fratres sic peregrini et exules a nostris ecclesiis
ullaq ratione pellantur, cum scriptum sit: frange
esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in
domum tuam.
[163] Verum quum, sicut praediximus, multi falsi
fratres circumeunt, nolumus, ut ipsi peregrini ad-
mittantur in conventum hebdomadarium, nisi noti
sint, aut alias vere probati. Prius enim probandi
sunt, denique admittendi. Caveat autem sibi quis-
que a falsis fratribus.
[164] Demum r quia christianismus non est in na-
tione, sexu, aut quavis re externa, interdicimus,
ne quis aliquem peregrinum fratrem nationis causa
contumelia adficiat. Fratres enim sumus.
o fehlt p verteret q nulla r denique

62
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften