Metadaten

Breitenstein, Mirko
Vier Arten des Gewissens: Spuren eines Ordnungsschemas vom Mittelalter bis in die Moderne : mit Edition des Traktats De quattuor modis conscientiarum — Klöster als Innovationslabore, Band 4: Regensburg: Schnell + Steiner, 2017

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.49623#0162
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
4.4 Quellen und Textbezüge

161

Mare magnum et spatiosum est, ubi repti-
lia, quorum non est numerus. Quam bene
dicit: reptilia.
Sicut enim reptile latenter repit, et sinuosis
anfractibus huc illucque deambulat, ita et
hominis conscientiam venenate cogitatio-
nes suaviter intrant et exeunt, ut nesciat
homo, unde veniant aut quo vadant.
Noverat hoc, qui dicebat: Pravum est cor
hominis et inscrutabile et quis, inquit, co-
gnoscet illud? Nec dictum quis pro diffi-
cili, sedpro impossibili, quia quod scruta-
tionem non recipit nec cognitionem.
(II. 1) Bona conscientia est, que etprete-
ritapeccatapunit etpunienda committere
refugit, que, etsipeccatum sentiat,peccato
non consentit. [...]
Molesta lucta est et fructuosa, quia, etsi
penam habet, adhibet et coronam. [...]
Tranquillam autem dixerim, cum iam ipse
Spiritus testimonium perhibet spiritui eius,
quod filius Dei sit, cum omnibus dulcis et
nulli gravis, Utens amico ad gratiam, ini-
mico ad patientiam, omnibus ad benivo-
lentiam, quibus potest, ad beneficentiam.
(II 1.1) Cum enim ille insatiabilis homi-
cida ab exteriori sensualitate se videt
exclusum, interiora collectis viribus ag-
greditur et ingreditur, sed spiritualis
homo, qui omnia iudicat, illius astutias
non ignorat. Reprimit, quodpotest, quod
non potest reprimere, tolerat, quia, etsi
latratum canis sustinet, morsum non ti-
met.
Mordet enim, cum ad consensum pertra-
hit, latrat, cum suggerit, sed tarnen non
ingerit, quod suggessit. Et tune non vul-
nerat, sed coronat, quia, etsi sentientem
cruciat, non obligat non consentientem.

Mare magnum est, et spatiosum mani-
bus; illic reptilia quorum non est nume-
rus.
Sicut enim reptile latenter repit, et sinuo-
sis anfractibus huc et illuc deambulat: ita
conscientiam hominis venenatae cogita-
tiones intrant et exeunt; ut nesciat homo
unde veniant, aut quo vadant.
Hoc bene cognoverat, qui dicebat: Pra-
vum est cor hominis et inscrutabile; et
quis cognoscet illud? quod scrutationem
non recipit, nec cognitionem.
(IX. 16) Bona conscientia est, que peccata
preterita punit, et punienda committere
refugit: que si peccatum sentiat, peccato
non consentit.
(VIII. 15) Molesta est lucta, sed fructuosa;
quia si habet penam, habebit et coronam.
(IX. 16) Tranquilla est, quia omnibus est
dulcis, et nulli gravis: Utens amico ad gra-
tiam, inimico ad patientiam, cunctis ad
benevolentiam, et quibuspotest ad bene-
ficentiam.
(XXVI.SS) Adversarius noster cum ab
exteriori sensualitate se videt exclusum,
interiora collectis viribus aggreditur et
ingreditur: sed spiritualis homo qui om-
nia iudicat, eius astutias non ignorat. Re-
primit quodpotest; quod non potest, tole-
rat: quia etsi latratum canis sustinet,
morsum non timet.
Mordet, cum ad consensum pertrahit:
latrat, cum suggerit; et tune non vulne-
rat, sed coronat; quoniam etsi resistentem
fatigat, non obligat nisi consentientem.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften