Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Edition mit Übersetzung Auctoritates und Anhänge — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65332#0017
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

16

Auctoritates - Fol. 7v

Exercitum in medio barbarorum relictum et undique uelut quodam reti
conclusum? Reditum ex illis locis inprouisum atque mirabilem? Quia enim
rege impio miserabiliter interempto alter pius, scilicet Gratianus, ei successit
in imperium, aduersa omnia continuo dissoluta sunt et exercitus, qui uelut in
mediis erat retibus inuolutus nee ullum aliquando exitum se inuenturum esse 5
credebat, Dei iam nutu ab hostibus liberatus omni cum securitate remeauit.
Et h?c quidem quem non ualeant ad partem pietatis adtrahere?

Ieronimvs9 ad Nepotianvm10: Quod Aaron et filios eius, hoc esse
episcopum et presbyteros nouerimus. Pascite, inquit Petrvs, eum, qui in 10
uobis est, gregem Domini, prouidentes non coacte, sed spontanee secundum
Deum; neque turpis lucri gratia, sed uoluntarie; neque ut dominantes in
clerum, sed forma facti gregis. Item: Clericus, qui Christi seruit ?cclesi?,
interpretatur primum uocabulum suum et nominis diffinitione prelata nitatur
esse, quod dicitur. Si enim cleros grece latine sors appellatur, propterea 15
uocantur clerici, quia de Sorte sunt Domini uel quia Dominus ipse sors, id
est pars, clericorum est. Et quia uel ipse pars Domini est uel Dominum
partem habet, talem se exhibere debet, ut ipse possideat Dominum et
possideatur a Domino. Quod si quippiam aliud habuerit preter Dominum,
pars eius non erit Dominus. Verbi gratia, si aurum, si argentum, si 20
possessiones, si uariam suppellectilem habeat, cum istis partibus Dominus
pars eius fieri non dignatur. Si autem ego pars Domini sum, nec accipio

1 undique] utique Mi. reti] rethi M2. 2 inprouisum] improvisum Mi. 4 imperium] imperio Mi.
5 retibus] rethibus M2. 7 hec] haec Mi. adtrahere] attrahere Mi. 9 Ieronimvs9] Hieronymus
Mi. 10 presbyteros] folgt hoc M2, presbyterum Mi. inquit] inquid A/2. 13 ecclesie] Ecclesiae
Mi. 14 interpretatur] interpretetur Mi. primum] primo Mi. diffinitione] definitione Mi.
prelata] praelata A//. 15 grece] Graece Mi. 19 quippiam] quidpiamA/z. preter] praeter Mi.

9 Quod... gregis] Hieronymus, Epistulae, ep. 52, cap. 7, ed. HlLBERG, CSEL 54, S. 427.
10 Pascite... gregis] I Pt 5, 2-3. 13 Clericus... 9,2 sequar] Hieronymus, Epistulae, ep. 52, cap.
5, ed. HlLBERG, CSEL 54, S. 421; Anselm von Lucca, Collectio canonum, ed. THANER, lib. VII,
cap. 2, S. 362-363; Ivo von Chartres, Decretum VI, 1, Migne PL 161, Sp. 439; Decretum
Gratiani, ed. FRIEDBERG, pars II, C. 12, q. 1, c. 5, Sp. 677-678.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften