Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Edition mit Übersetzung Auctoritates und Anhänge — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65332#0075
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
74

Auctoritates - Fol. 23r

Ex passione Seb AS tiani87 martiris: Interrogatus Chromatius88, si
crederet, dixit: Credo. Iterum interrogatus, utrum abrenuntiaret omnibus
ydolis respondit: Abrenuntio. Prosecuta est interrogatio sacerdotis, utrum
renuntiaret omnibus peccatis. At ille ait: Ista prius debuisti inquirere,
5 antequam has aulas regis celorum intrarem. Nunc autem reinduam me non 5
baptizatus, ut omnibus prius, quibus sum iratus, indulgeam. Omnibus
debitoribus meis cyrographa restituam; si cui aliquid uiolenter abstuli,
integrum reddi precipiam. Du? mihi post uxoris obitum concubin? sunt et
istis donem et maritis tradam. Ab omni nexu seruili, ingenuo, priuato,
10 publico actuum meorum nodos exsoluam et ita demum promittam 10
renunciaturum me omnibus peccatis diabolicis et uoluptatibus mundi. Dicit
ei Policarpus89 presbyter: Beatiorem te c?lestis unda perfundit, cum ea, qu?
arbitrio tuo dicis te esse facturum, tota festinatione compleueris. Et post
pauca: Chromatius sacri baptismatis nouitatem, cum eodem ex familia eius
15 promiscui sexus mill? quadraginta anim?, quos omnes prius manumissionis 15
gratia a seruitutis nodo exsoluit et donis optimis instruxit dicens hoc: Quod
isti, qui Deum incipiunt habere patrem, serui hominis non debent esse.

I martiris] martyris Mi. 3 ydolis] idolis Mi. 5 celorum] coelorum Mi. 7 cyrographa]
chirographa Mi. 8 precipiam] praecipiam Mi. Du?] Duae Mi. concubine] concubinae Mi.
II renunciaturum me] me renuntiaturum Mi. diabolicis] dyabolicis M2. 12 Policarpus89]
Polycarpus Mi. celestis] coelestis Mi. que]quaeA7/. 15 anime] animae A7/. 17 fehlt Ml
M2 Mi. qui Deum] quidem M2 Mi. debent] dec et M2 Mi.

1 Interrogatus... 17 esse] Acta Sancti Sebastiani, cap. 17, Migne PL 17, Sp. 1047-1048.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften