Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Editor]; Insley, Thomas [Transl.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Edition mit Übersetzung Auctoritates und Anhänge — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65332#0109
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

108

Auctoritates - Fol. 41r

cum per omnia illis professio propria ceperit obuiare. Circa quos etiam illam
canonum constitutionem precipimus custodiri, ut in magno habeant
beneficio, si adempta sibi omni spe promotionis, in quo inueniuntur ordine,
stabilitate perpetua maneant; si tarnen iterata tinctione non fuerint maculati.
Non leuem apud Dominum noxam incurrit, qui de talibus ad sacros 5
promouendos ordines iudicarit. Quod si cum grandi examinatione promotio
conceditur inculpatis, multo magis non debet licere suspectis. Et post pauca:
Non autem dubitet dilectio tua uos, si, quod non arbitramur, neglecta fuerint,
qu? pro custodia canonum et pro fidei integritate decemimus, uehementius
commonendos. Quia inferiorum ordinum culp? ad nullos magis referend? 10
sunt quam ad desides negligentesque rectores, qui multam sepe nutriunt
pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.

[fol. 41v] GREG(orius)135 de IIIIor conciliis in Synodica sua dicit: Cunctas
personas, quas ueneranda concilia respuunt, respuo. Quas uenerantur, 15
amplector. Quia dum uniuersali consensu constituta, seque, non illa destruit,
quisquis presumit aut soluere, quos ligant, aut ligare, quos soluunt. Quisquis
ergo aliud sapit, anathema sit. Gregorianvm istud anathema incurrunt
episcopi, a quibus non respuuntur acephali et absolute ordinati, nulli scilicet
?cclesi? regulariter alligati, quibus Calcedonense concilium136 interdicit 20
omne ministerium.

1 ceperit] coeperit Mi. 2 precipimus] praecipimus Mi. 5 apud] aput M2. 6 promouendos
ordines] ordines promovendos Mi. 9 que] quae Mi. 10 culpe] culpae Mi. referende]
reuerende M2, referendae Mi. 11 sepe] saepe Mi. 14 IIIIor] or übergestellt Ml, quatuor A /2
Mi. 16 dum] fehlt M2 Mi. seque] seA//. 17 presumit] praesumit Mi. 18 istud] illud M2 Mi.
20 ?cclesi?] Ecclesiae Mi. Calcedonense] Chalcedonense Mi.

14 Cunctas... 18 sit] Gregor der Große, Registrum epistularum, I, 24, ed. NORBERG, CCSL 140,
S. 32.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften