Metadaten

Götze, Albrecht; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1922, 4. Abhandlung): Die Schatzhöhle: Überlieferung und Quellen — Heidelberg, 1922

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38037#0053
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Die Schatzhöhle.

51

diebus resplendens ex facie Adam tarnqua msol in rota circuli sui1),
aut luna in nocte plenilunii. Quotienscumque etiam agressurus
erat lauari et mundari castigabet2), dubius qua hora drns seinen
lucis ex eo promoueret. Obseruabat ergo Eua praecepta mariti,
quousque concepit Seth, patrem prophetarnm et caput nunciorum
Dei. Qua ipsa hora lux splendens a facie Adam migrauit in
faciem Euae. Fuitque exinde Eua cunctis diebus in formae decore
lucisque splendore addens usque adeo, quod et aeris terraeque
animantia uultus eius nitore admirata stuperent.3) Stupens et ipse
Adam se a tactu grauidae cohibuit. Singulis itaque diebus angeli
salutantes adueniunt, odores paradisi afferentes4), quousque genitus
est Seth solus: Nam praeter Seth omnes partus Euae gemelli
fuerunt, singuli ex masculo et fcemina.5) Nascens itaque Seth,
maternae lucis splendorem propria facie praefert, matre exuta.
Posuitque Deus inter infantem et satanam terminum, quem transire
nequiret usque ad septem annos. Stetitque lux erecta inter coelum
et terram per quam angeli super Seth descendebant.6) Praeco
etiam super thronos audiebatur cunctis diebus clamans: Gaude,
terra, et exulta digna luce Machumet. Super eum oratio Dei et
salus fuit. Itaque lux illa resplendens a facie Seth cunctis diebus,
quousque appropinquaret terminus Adae. Adam uero uidens
imminere sibi terminum, acceptum manu filium Seth, ducit ad
locum Oratorium sicque affatur: Quae seruanda commendo fili,
omni uigilantia et cautela custodias. Deum siquidem, et Dei
nostri praeceptum habeo, ut ante obitum meum testamentum7)
tibi faciam lucis, quam praefers: Ne quemadmodum ego quoque
diuino iussu seruaui, eam unquam nisi sancto dignoque commendis.
Conuersoque ad Dominum sermone ait: Domine Deus meus, ecce
ego, prout praecepisti mihi, seinen lucis, quod priuilegio quodam
mihi commisisti, uni de filiis meis commendaui. Mitte ergo de
angelis tuis testimonium inter me et eum, antequam uitae nostrae
b Vgl. Anastasius Sinaita in hodego, p. 269 (Fabrictus, God. pseudepigr.
V. T., II. 49 f.). Suidas s. v. ’Abdp.
2) Vgl. die Wasserbuße, Vitae Adae § 5 ff. Adamsbuch Dillm., p. 32.
3) Das erinnert an Indisches. Vgl. Christi Geburtsgeschichte.
4) Vgl. den Dienst der Engel bei Christi Geburt, Schatzh. p. 59.
5) Vgl. Schatzh. 8. Vgl. Bundahisn 15, Poimandres Reitzenstein p. lllf.
Adam hat nach Jub.-Buch 4 14 Kinder. 'Adam hatte 7 Söhne’!
e) Weg zum Dienst der Engel, Hex. des Pseudo-Epiph. Lichtsäule der
Manichäer. Budge, Hist, of the blessed Virgin' Mary, p. 38, 4.
7) Vgl. Testamentum Adami.

4*
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften